Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUDO

LAUDO,² (LAUDARE) Consilium dare, seu potius persuadere. Leges Edwardi Confess. cap. 39: Et Laudatum est Regi quatenus consuetudines justas... non aufferret. Hugo de Cleeriis: Laudaverunt Comiti Fulconi, ut per quendam, quem Rex cognosceret, Regi responderet. Gaufridus Monemuthensis lib. 1. cap. 6: Laudo igitur, ut ab eo suam filiam primogenitam petatis Duci nostro conjugem. Adde lib. 2. cap. 1. 3. 4. 6. Utuntur etiam Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 624. lib. 8. pag. 711. lib. 10. pag. 771. 802. lib. 12. pag. 880. Thwroczius pag. 59. et alii. Vide Reinhartum Robigium lib. 11. Robigal. cap. 16. Vacces en son Roman de Rou MS.: Volontiers, ce dist, retornast, Se son barnage li Loast, Mes ne Loent que il n'i past. Philippus Mouskes: Et Loa qu'il tenist justice Seur bas et haut, et pauvre et rice. Villharduinus n. 42: Sire, nos vos Loons que vos le preigniés, et si le vos prion. Chronicon Flandr. cap. 72: Et pour ce Loüoit-on qu'on tint le Roy d'Angleterre à Amy. Adde 77. sub finem.

Laus, Consilium. Rogerus Hoveden. pag. 729: Rex Angliae assignabit ei in terra sua ad Laudem et consilium Regis Franciae et Archiepiscopi Remensis 50. libratas Andegavensium, etc.

Dislaudare, Dissuadere. Godefridus Vindocin. Abb. lib. 3. Epist. 13: Et vos illuc tendere penitus Dislaudamus. Le Roman du Renard MS.: Nous ne vous savons Deslouer, Que vous nel faciés encrouer. Le Roman de la Guerre de Troyes: Le combatre ont Desloé, En autre s'en fust tost allé.