Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUDO

LAUDO,³ (LAUDARE) Concedere. Vetus Charta apud Jo. Columbum: Comes concessit eis, et Laudavit terras et feuda eorum ad suam fidelitatem et servitium. Charta Comitis Ceritaniensis in Diario Ital. D. de Montfaucon pag. 7: Dono et Laudo supradictum monasterium Domino Deo et S. Mariae Crassae, et Abbati et Monachis.

Laus, Donatio, seu potius Concessio. Charta ann. 1150. apud Ruffium in Comitibus Provinciae pag. 133: Facta est haec Laus sive concessio in claustro sancti Marii de Manuasca, etc.

Laudari et Collaudari Dicitur, qui ritu solemni ad supremam aliquam dignitatem eligitur aut evehitur, cui nempe laudes dicuntur. Occurrit passim in Chron. MS. Andreae Danduli. Tabularium Monasterii S. Theofredi in dioecesi Aniciensi: Ut nullus Abbas in eodem coenobio Laudetur aliquando a fratribus, aut ordinetur ab Episcopo, nisi prius, etc. In dominum Laudatur, apud Dietmar. lib. 5. cap. 18. Vide Collaudare suo loco.