Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUDO

LAUDO,⁴ (LAUDARE) Approbare, consentire. Chronicon Besuense pag. 583: Donum... super altare posuit, et filiam suam Laudare fecit. Vide Parerga Alciati lib. 1. cap. 45. Leges Monspelienses MSS. cap. 71: Quilibet habitator Montispessuli pro domo vel locali suo, cujuscumque sit pretii, debent salvare cuppas et lesdas, et Bajulus Montispessulani debet ei Laudare illam domum vel locale. Litterae Philippi Franc. Regis ann. 1279. insertae in Litteris Johan. Reg. ann. 1350. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 45. art. 3: Si quis emerit vel permutaverit domum vel possessiones in villa vel territorio dicti loci (Aquarum mortuarum,) que possessiones de nobis teneantur, Vicarius vel Bajulus loci teneantur Laudare emptori; ita quod Bajulus vel curia nostra dicti loci non possit sibi retinere vel alium preferre; nec recipiat pro laudimio ultra vicesimam partem precii, et semper emptor laudimia solvere teneatur. Charta ann. 1201. ex Tabulario Maurigniacensi. Jaquetina uxor praefati Anselli coram nobis constituta hanc venditionem Laudavit, voluit et concessit. Adde Chartam ann. 1254. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 162. aliam ann. 1063. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 441. Statuta Massil. lib. 1. cap. 30. Chartam ann. 1297. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 253. etc.

Laudare, Promittere, Germ. Geloben, apud Dietmar. lib. 4. cap. Ruodlieb. fr. 2. vers 43. 61. 116. 158. 177. 183. 199. fr. 3. vers. 36. fr. 5. vers. 85. fr. 8. vers. 64. fr. 14. vers. 21. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 633. voce Geloebnis-Geld. et col. 1273. voce Loben.

Laudare, Laudes, pro alienando fundo percipere. Libert. Florent. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 389. art. 7: Concedimus quod habitatores dictae villae Florenciae et imposterum habitaturi valeant perpetuo bona sua retrofeudare, et dum bona retrofeudata vendentur, Laudare et vendas eorumdem recipere.

Laus, Consensus. Ditmarus lib. 2. pag. 22: Praesentia et Laude Imperatricis et filii, etc. Lib. 7. pag. 98: Praedictum civitatem fratris suimet filio... ea ratione dedit, ut cum Laude sua, quia haeres suimet fuit,... liceret sibi tribus filiabus praedium omne quod remansit tradere. Charta ann. 1174. apud Columbum: Hanc vero permutationem Comes Willelmus (Forcalcariensis) dicebat non valere, quia facta erat sine sua Laude et voluntate. Charta Heriberti Comitis Viromand. ann. 1407: Illam terram Laude mea et Laude D. Henrici Francorum Regis... dedit idem Herembaldus, etc. Charta ann. 1184. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 23: Dederunt et concesserunt... libertatem acquirendi sine aliqua fraude (Laude) et consensu, et sine aliquo usiatico et dominio. Vide Beslium pag. 440. Hemeraeum in Regesto Augustae Viromand. pag. 35. 36. 40. 44. Le Roman de la Guerre de Troyes MS. Soit esleuz au Los de tos, Tiel qu'il soit sages et pros.

Arbitrium, voluntas. Charta commun. Bullarum in Belvac. ann. 1181. art. 27: Quicumque de communia obstiterit deliberationi parium, pares suam justitiam de corpore suo et de rebus suis facient,... et quicquid de forefacturis acceperint, ad Laudem nostram ad villam firmandam mittent. Charta ann. 1245. ex Tabul. S. Apri Tull.: Willermius le fiz monsignor Perron de Rossoil par Lous et lo créante son pere, etc. Lausisme, in Lit. ann. 1389. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 223: Sans obtenir Lausisme ne licence du souverain. Loenge, eadem acceptione, in veteri versione Chartae ann. 1177. ex Tabul. archiep. Camerac.: On vendra vin en le ville (de Bousies) à le Loenge ou condition préfixe des eskievins ou jurés. Vide supra Laudamentum 2.

Laudes, pro eo, quod domino feudi sive territorii exsolvitur, pro facultate, seu consensu, quem praestat vassallo, pro alienando feudo, seu alio quovis tenemento, nostris, Los et ventes. Charta Ludovici D. Bellijocensis pro Libertatibus Villae Bellijoc. ann. 1274: Si burgensis Bellijoc. emerit aliquam rem, terram, vel possessionem, tenentur de tertio decimo denario, et non plus, de Laudibus. Tabular. S. Theofredi in Vellavis, ann. 1159: Item si alii donent, vel vendant, jam dictus Abbas vel successores ejus pro Laude vel vendis inde exigant. Tabularium S. Flori in Arvernis ann. 1282: Confitentes, nos inde habuisse pro Laudibus et vendis, et investitura 12. libr. Turon. Occurrit non semel in Charta apud Guichenonum in Probat. Histor. Bress. pag. 24. 64. 106. etc.

Charta ann. 1352. in Lib. pitent. S. Germ. Prat. fol. 101. v°.: Domus de xij. solidis in parvis censibus portantibus Laudes et ventes, etc. Quod varie a nostris exprimitur. Charta ann. 1328. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 243: La tierce partie des Louz, que l'on doit pour raison des vendues et des gagies que l'on fait à Tournus. Alia ann. 1368. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 104: Lauduminies, censives, rentes, etc. Pariag. inter reg. et monast. S. Severi ann. 1461. in Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 273: Item retindrent iceulx religieux à eulx appartenans toutes les leides, péages, coustumes, veues, Lausimes, etc. Lit. remiss. ann. 1462. ibid. ch. 536: On impose à icellui Jehan Aubert que lui estant viguier de Baignolz, avoit approprié à lui plusieurs Lauzemes de ladite viguerie, sans en rendre aucun compte.

Lauda, Laudia ut mox Laudes. Tabular. Prioratus S. Johan. Tolos.: Et retinuit dictus Procurator... in dictis rebus et processione censum antiquum et consuetum, cum vendis, Laudis... et recognovit se habuisse vendas et Laudiam et alia devecia usque in hunc praesentem diem. Charta ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59: Item, si domus, pedae vel alia res immobilis infra terminos subsequentes vendatur, debemus inde Laudas et vendas habere et percipere.

Laudationes, Eadem notione, in Charta Philippi Aug. 1185. in Hist. Vastinensi pag. 707: Laudationes, et venditiones, sicut hactenus habitae sunt, reddentur. Charta ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 782: De possessionibus venditis debet dari domino, de cujus dominio movet de solido unus denarius pro vendis, et alius denarius pro Laudationibus seu pro servitio ipsius, et non amplius. Hic observandum Laudationes exsolvi in professionem vassallatus sive servitii.

Laudemia, Eodem intellectu. Epitome Constitut. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 167: In quibuscumque administrationibus, pro Laudemiis non valeat fieri aliqua gratia ultra tertiam partem. Rursum occurrit ibid. pag. 146. ut et in Franchisiis Lugdun. ann. 1320. apud Menesterium in Probat. Hist. ejusdem urbis pag. 95. col. 2.

Laudaminium. Consuetud. Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 41: Item est consuetudo ibidem, quod pro aliqua pignoratione, vel venditione, vel alienatione, vel permutatione, non datur aliquid ratione venditionis, vel impignorationis, vel alienationis, nec permutationis, nec Laudaminium, nec retrocapita, nec vendae, nec pignorationes, etc.

Laudemium. Praeceptum Ludovici X. Franc. Regis ann. 1315. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 554: Item, concessimus quod de feodis et retrofeodis in emphyteosim vel acapitum per Ecclesiasticas personas datis, et translatis in personas innobiles, nulla financia debeatur, nisi fuerint castra, ville, seu loca alia, cum justitia alta, que a nobis in feodum, vel homagium, seu ad servitium aliud teneantur, de quibus alienationem fieri nolumus sine nostro Laudemio, aut nostra gratia speciali. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Lehnware, col. 1234. et Geloebnis-Geld col. 633. Mitterm. Princip. Jur. Germ. § 496.

Laudimia, Pari perinde significatu. Charta Rotroci Comitis Perticensis ann. 1136: Equitaturas, Laudimia, relevamenta, tallias, corveias, biannos, etc. Pactum inter Jacobum Aragon. Regem et Berengarium Magalonae Episc. ann. 1271: Est etiam sciendum quod de supradictis excipiuntur usatica, Laudimia, consilia, etc. Occurrit supra in v. Incariare, ut et in Charta ann. 1241. apud Acherium tom. 10. Spicil. pag. 181. Adde Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 15. etc. Laudisme, in Foris Beneharn. Ad ejusmodi laudes et consensus dominorum pro alienandis feudis spectant, quae habet Guntherus lib. 8. Ligurini: Si quis habens feudum, pretio seu vendere totum, Seu pro parte velit, dominique licentia desit, Seu dare, seu vadio supponere cogitur, ille Qui dedit, amittet; non, qui suscepit, habebit. Tabularium Vindocinense: Eo quod Suthardus ille de fevo Comitis firmam donationem facere non potuisset sine auctoritate Comitis, de quo beneficium illud tenebat: id quoque ab omnibus judicatum est fieri non posse sine Legum aut Consuetudinum regionis praejudicio. Tabular. Priorat. Neronisvillae: Hoc donum Laudavit Adam Maringotus, de cujus feodo erat. Alibi: Quam eleemosynam calumniabatur Hugo de Dongione, et omnimodis tali dono resistebat: asseverabat enim, hanc eleemosynam de suo jure esse et de suo feodo, nec se vel aliquem suorum Laudasse, etc.

Lauduminia, ut Laudumia. Charta Clementis PP. pro Monasterio S. Johannis Angeriac. e Chartulario ejusd. Monasterii pag. 397: Super nonnullis censibus, Lauduminiis, redditibus et legatis ratione quorumdam praediorum. Occurrit rursus pag. 398.

Laudium, Laudum. Eadem rursus notione. Charta Guill. de Bellavaura Episc. Cabilon. ann. 1297. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 253: De pecunia et de Laudo, seu remuagio pro venditionibus contingentibus debitis, quartum denarium dictis Canonicis solvere tenebuntur. Si vero Decanus et Capitulum, vel terrarii dictorum locorum, res quae vendentur sibi retinuerint, vel retinere voluerint, nomine dictae Ecclesiae Cabilonensis .... nec etiam terrarii locorum aliquid nomine Laudii percipient vel habebunt. Litterae Johannis Franc. Regis ann. 1362. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 597: Si fiat permutatio vel excambium in dicta villa rerum immobilium, non interveniente pecunia, nihil debetur de Laudo; si vero pecunia intervenerit, dabitur Laudum ad similitudinem venditionis.

Laodium, Eodem intellectu. Charta ann. 1322. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. lii. col. 2: Nec impedient eos uti pedagiis suis ubique per terram et aquas, Laodiis, censibus, jure quod ad ipsos pertinet, etc.

Laudimium, Consensus. Statuta Massil. lib. 1. cap. 30: Si quis in Massilia emit vel emet rem aliquam vel jura aliqua, unde fieri debeat publicum instrumentum, in quo vel in quibus necessarium sit Laudimium Domini vel consensus, a quo tenentur res illae ad censum aliquem inde dandum, etc. Recurrit eodem cap. ut lib. 2. cap. 1. § 37. et 38. cap. 29. § 2. lib. 3. cap. 11. cap. 30. § 12. cap. 34. et 35. § 2.

Laudamentum, Copia, facultas, Permission. Chronicon Besuense pag. 550: Et quia ipsum Castrum cum adjacenti terra de casamento nostrae dioeceseos noscitur esse, per Laudamentum nostrum concedit S. Mameti commutationem praedictae terrae, etc. Consuet. Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 93: Item consuetudo est ibidem, quod quicumque ex civibus praedictis possint emere praedia, domos et possessiones, et quaecumque alia a nobilibus cum consensu Domini et Laudamento. Charta ann. 1162. apud Sponium Histor. Genev. tom. 2. pag. 30: Inde Wirziburgensis Episcopus.... sententiam cum Laudamento et assensu communi protulit, etc. Le Roman de la Guerre de Troyes MS.: Iceus de l'ost trives ont quises Au Roi Prians par tel devises, Qil les dona au Loement De ses dos fils et de sa jant.

Item Pactum, conventio. Gerhohus Reichersp. lib. 1. de Investigatione Antichristi: Duplicem autem eis conspirationem vel conjurationem objiciunt, unam, qua Augustale Imperium Friderici Imp. et contra Laudamentum in verbo Domini factum, cum Siculo Willelmo... foederati sint. Apologetica Henrici Regis Epistola ann. 1235. apud Schanattum Vindem. Litter. pag. 198: Exercitum collegimus iterato contra eumdem, arctantes ipsum dare obsidem filium suum, tali adhibito Laudamento, quod nunquam se opponere attemptaret imperatoriae vel regiae Majestati. Le Roman d'Athis MS.: Aydiés moy par tel convenant Que tout à vostre Loement.

Laudamentum, Charta conventionis. Instrumentum ann. 1096. apud Mabillon. Diplom. pag. 618: Laudamentum hoc jussu praenominati Richardi.... Gotafredo Episcopo dictante Pontius scripsit.