Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUS

LAUS,² Laudes, Pars ultima officii nocturnalis: seu Psalmus 148. et duo sequentes, qui post Matutinos et Benedictiones cantantur, ut est in Regula S. Benedicti cap. 12. et olim etiam cantabantur ab AEgyptiis Monachis, ut monet Cassianus lib. 3. de nocturnis oration. cap. 6. Hugo a S. Victore lib. 2. de Offic. Eccl. cap. 10: Laudes matutinae noctis partem sibi vendicant ultimam, quartam videlicet vigiliam, quae ad solis ortum usque protenditur, etc. Durandus lib. 5. Ration. cap. 4: Dicuntur autem Laudes, quod illud officium laudem praecipue sonat divinam, quam ei facimus pro eo quod a tenebris erroris nos ad lucem, seu viam veritatis, reduxit, etc.

Laudes, dictum Alleluia quod post Epistolam decantatur. Concil. Toletanum IV. can. 12: Laudes post Apostolum decantari, priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiunt post Apostolum, non Laudes, sed Evangelium annuntiari. Ubi Alleluia significari probat Mabillonius lib. 1. De Liturg. Gall. cap. 4. ex Isidoro qui de divinis officiis cap. 13. scribit: Laudes, hoc est, Alleluia canere; et ex Walafrido Strabo, quem vide loco Liturg. Gall. citato.

Laus et Sonus, in Breviario Mozarabico appellantur Responsoria quae in nocturno officio decantant Mozarabes; teste Mabillonio in disquisitione de cursu Gallicano num. 16.

Laus Divina, officium Ecclesiasticum. Vita B. Stephani Abbatis Obasin. lib. 1. cap. 7: Excepto quod aut lectio, aut Laus sibi vendicabat divina. Vide, Acaemeti, ubi de laude perenni.

Laudes etiam dictae acclamationes publicae quae fiebant Principibus, cum inaugurabantur, vel in Theatris, aut in Ecclesia, atque adeo in celebrioribus ceremoniis: Graecis Byzantinis, εὐφημία; Eunapio in AEdesio pag. 41. ἔπαινοι. Mamotrectus ad lib. 1. Machab. cap. 5: Fausta acclamantes, i. Laudes de felicitate et prosperis successibus decantantes. Ammianus lib. 17. extremo: Post hunc dicendi finem (Constantii ad milites orationem) concio omnis alacrior solito aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in Laudes Imperatoris assurgens, denique ex usu testata, non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. Corripus l. 2. de Justini jun. Imper. inauguratione v. 167: Laudibus innumeris Regnantum nomina tollunt, Justino vitam ter centum vocibus optant, Augustae totidem Sophiae plebs tota reclamat, Mille canunt Laudes, vocum discrimina mille. Et lib. 4. vers. 155: Tunc oratorum geminae facundia linguae Egregias cecinit solenni munere Laudes. Paulus Diaconus de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 15: Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad Circum processit, acclamatisque sibi Laudibus, largitus populo munera, primus ex Graecorum genere in Imperio confirmatus est. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 11: Ingrediuntur utrique civitatem, Dux scilicet et Episcopus, cum signis et Laudibus, diversisque honorum vexillis. Versus Hadriani PP. ad Carolum M.: Nimis Laudibus hymnisque populo celebratur ab omni. Eginhardus de Carolo M. ann. 801: Leo Papa coronam capiti ejus imposuit, cuncto Romano populo acclamante, Karolo Augusto a Deo coronato magno et pacifico Imperatori Romanorum vita et victoria. Post quas Laudes a Pontifice more antiquorum Principum adoratus est. Chronicon Francicum editum a Lambecio lib. 1. Comment. de Bibl. Caesarea pag. 372. de eodem Carolo: Rex vero alia die cum hymnis et Laudibus ingrediens (Papiam) thesauros Regis ibidem repertos dedit exercitui suo. Anastasius in Hormisda: Occurrerunt... cum gloria et Laudibus. In Adriano pag. 107. de Carolo M.: Et dum appropinquasset fere unius milliario a Romana urbe, direxit universas scholas militiae, una cum patronis,... deportantes omnes ramos palmarum atque olivarum, Laudesque omnes canentes, cum acclamationum earumdem vocibus ipsum Francorum susceperunt Regem. Infra: Laudem Deo et ejus excellentiae decantantes. Ibidem pag. 108: Pontifex Missarum solennia celebrans Deo omnipotenti, et praefato Carolo excellentissimo Regi Francorum et Patricio Romanorum Laudes reddere fecit. Adde pag. 59. 176. Concilium Triburiense ann. 821. c. ult.: Omnes Galliae et Germaniae Principes,.... et Ecclesiasticus Ordo, Deo et Principibus Laudes referentes, hymnum Te Deum laudamus decantabant. Theganus cap. 16. de Ludovico Pio: Qui cum diu oraverunt, erexit se Pontifex, et excelsa voce cum Clero suo fecit ei Laudes regales. Annales Francorum Fuldenses de Arnulfo Imp.: Regem honorifice cum Laudibus et hymnis suscipientes ad urbem perduxerunt. Luithprandus lib. 3. cap. 7: Ad Palatium autem minime transfretavit, Laudesque juxta consuetudinem Porphyrogenito minime decantavit. Idem in Legatione, de Nicephori Phocae Imp. patre cap. 28: Cui itidem et filio Graeci in Laudibus, immo in ventis suis, Deus annos ut multiplicet, conclamant. Vide ibid. cap. 9. Panegyricus Berengarii Imp.: ...... Carolum sic advenientem Suscepit, Laudum modulamina dulcia cantans. Ubi Laudes non fuere carmina in Laudem Principis composita, quod volunt viri docti, sed merae acclamationes. Guillelmus Apuliensis lib. 4. de Gestis Normannorum pag. 40: ...... Laus personat Imperialis. Paulus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 39. de Imp.: Qui cum equo delapsum ad sancti Petri Gradus, cum Laudibus deduxerunt. Ditmarus lib. 4. Hac in festivitate a suis publice Rex appellatur, Laudibus divinis attollitur. Infra: Romuleas pervenit ad arces ubi ab Apostolico caeterisque Coepiscopis, magnis Laudibus suscipitur. Et lib. 6: Et a primis regionis illius susceptus, cum admirabili Laude ad Ecclesiam ducitur. Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 3: Sonatur continuo ad concursum et Laudes Caesaris abituri. Leo IX. PP. Epist. 1. cap. 23. ad Patr. CP: Ad quid vestro Imperatori Latinae Laudes, et in Ecclesia Graecis recitantur Latinae lectiones ? Gesta Innocentii III. PP. de ejusdem electione in Summum Pontificem: Et publicata electione, cum Laudibus ductus est a multitudine Cleri ac populi.... ad Constantinianam Basilicam. Infra: Factaque Laude tam in Ecclesia S. Petri, quam ante Lateranense Palatium, etc. Ceremoniale Cencii Cardinalis: Notandum quod Laudes ab Archidiacono cum Cardinalibus, subdiaconis et scriniariis dicuntur, in coronatione Papae. Sententia Innocentii IV. lata in Concilio Lugdunensi contra Fridericum II. Imp.: Et nuper nuncios Soldani Babyloniae... fecit per regnum Siciliae cum Laudibus ad ejusdem Soldani extollentiam, et sicut fertur, honorifice suscipi, et magnifice procurari. Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdunensibus: Metasque ductus de manu Regis baculum Pontificii suscepit, et rediens cum Trevirorum Archiepiscopo susceptus est cum Laudibus. Acta Concilii Lugdunensis ann. 1274: Quo symbolo finito, idem Patriarcha, Archiepiscopi, et Logotheta cum aliis cantaverunt Laudes solennes in lingua Graeca domino Papae. Adde Ottonem a S. Blasio cap. 40.

Jam vero cujusmodi fuerint Laudes istae, seu acclamationes ex verbis Corippi, Eginhardi et Luithprandi supra laudatis percipitur: victoriae scilicet vel vitae diuturnioris adprecationes, quas πολυχρονίου voce indigitant Scriptores Graeci, et labentibus potissimum saeculis, in ipsis Ecclesiis inter Sacrae Liturgiae solennia acclamabant, Psaltis seu Cantoribus, interdum Canonarcha incipientibus, ut est apud Codinum de Offic. cap. 6. et alibi non semel. Anselmus Episcop. Havelbergensis lib. 3. Dialog. cap. 12: Eodem tempore Joannes Episcopus Portuensis Dominicorum die octava Paschae in Ecclesia sanctae Sophiae publicas Missas coram Principe et Patriarchis Latine celebravit, et unanimiter in Laudes et victorias piissimorum Imperatorum Latinis vocibus omnes acclamaverunt. Vide Glossar. med. Graecit. in Εὐφημεῖν, col. 450.

A Graecis ad Latinos idem mos postmodum derivatus, ut in ipsis Litaniis Principibus Laudes dicerentur, et iis acclamaretur, quod etiamnum in Dalmaticis Ecclesiis obtinere observat Joannes Lucius lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 6. Charta Petri Ziani Ducis Venetiar. ann. 1211. de Venetis Cretensibus, apud Georgium Pilonum in Histor. Bellunensi pag. 109: Laudes nobis et successoribus nostris in Archiepiscopatu et Episcopatibus decantare facietis quater in anno, in Nativitate Domini, in Pascha Resurrectionis, in festo S. Marci, et in festo majoris Ecclesiae Cretensis. Andr. Dandulus in Chron. MSS. ann. 998: Insuper Episcopi eisdem sacris confirmaverunt, quod feriatis diebus, quibus Laudis pompam in Ecclesia depromere solebant, istius principis nomen post Imperatorem Laudis praeconiis glorificarent.

Litaniarum cum acclamationibus, seu potius faustis adprecationibus, formulae exstant aliquot, praesertim apud Canisium tom. 5. Antiq. lect. pag. 735. 736. et Goldastum tom. 2. Rerum Aleman. pag. 175. et Baluzium lib. 2. Miscellan. pag. 143. ex quo concini solitas colligimus ad sacrae Missae Liturgiam, post hymnum Angelicum, quo finito, Sacerdos ter dicebat, ut etiamnum fit in Ecclesia Remensi, majoribus festivitatibus, Archiepiscopo sacra faciente, Christus vincit, ut et Clerus; Tum pro summo Pontifice Nicolao, Ludovico Rege, Hemma Regina, prole regia, judicibus, id est, Comitibus, et exercitu Francorum et Alemannorum, etc. Sancti ac Sanctae invocantur, ut ab eorum precibus adjuventur. Antiquissimam aliam hic describemus ex Codice MS. Ecclesiae Arelatensis, argenteis et eburneis laminis tecto:

Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.

Exaudi Christe. Summo Pontifici et universali Papae vita.

Salvator mundi, Tu illum adjuva. Sancte Petre, Tu illum adjuva. Sancte Paule, Tu illum adjuva. Sancte Andrea, Tu illum adjuva.

Exaudi Christe. N. Pontifici, Clero, et populo sibi commisso salus et gloria.

Redemptor mundi, Tu illum adjuva. Sancte Ferreole, Tu illum adjuva. Sancte Antidi, Tu illum adjuva. Sancte Desiderate, Tu illum adjuva.

Exaudi Christe. N. Regi Excellentissimo, Magno, et Pacifico, a Deo coronato, vita et victoria.

Protector mundi, Tu illum adjuva. Sancte Maurici, Tu illum adjuva. Sancte Sigismunde, Tu illum adjuva. Sancte Victor, Tu illum adjuva.

Exaudi Christe. N. Inclytae Reginae lux et gratia.

Lux mundi, Tu illam adjuva. Sancta Perpetua, Tu illam adjuva. Sancta Lucia, Tu illam adjuva. Sancta Walburgis, Tu illam adjuva.

Exaudi Christe. Omnibus Judicibus, cuncto exercitui Christianorum, vita et victoria.

Salvatio nostra, Tu illos adjuva. Sancte Georgi, Tu illos adjuva. Sancte Theodore, Tu illos adjuva. Sancte Mercuri, Tu illos adjuva.

Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.

Rex noster: Christus vincit.

..... ia nostra: Christus vincit.

Auxilium nostrum: Christus vincit.

Liberatio et redemptio nostra: Christus vincit.

Victoria nostra: Christus vincit.

Arma nostra invictissima: Christus vincit.

Murus noster inexpugnabilis: Christus vincit.

Defensio et exaltatio nostra: Christus vincit.

Lux, via et vita nostra: Christus vincit.

Ipsi soli imperium, gloria et potestas per immortalia saecula saeculorum, Amen.

Ipsi soli honor et jubilatio per infinita saecula saeculorum, Amen.

Ipsi soli virtus, fortitudo, et victoria per omnia saecula saeculorum, Amen.

Christe audi nos, Christe audi nos, Christe audi nos.

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

Te Pastorem Dominus elegit.

In Ista Sede Dominus conservet.

Annos vitae Dominus multiplicet. Feliciter, Feliciter, Feliciter.

Tempora bona habeas, Tempora bona habeas, Tempora bona habeas.

Multos annos, Multos annos, Multos annos.

Similes habentur Litaniae in MS. S. Martialis Lemovic. canendae diebus Paschatis et Pentecostes. Prior invocatio pro Ecclesia his verbis exprimitur: Exaudi Christe, Ecclesiae sanctae Dei salus et defensio perpetua. Christe Redemptor mundi, tu illam adjuva. S. Maria, tu illam adjuva. S. Michael, tu illam adjuva. S. Petre, tu illam adjuva. Cetera fere ut in Litaniis hic exhibitis, excepto Christe audi nos, quod omnino praetermittitur usque ad finem.

Inter Kyrie et Gloria decantatas docet Pontificale MS. ecclesiae Elnensis: Laudes sive rogationes sequentes dicuntur in praecipuis sollempnitatibus, videlicet in diebus sollempnibus, vel in quibus pontifex sedet post altare; quod fit hoc modo. Praecentor cum quatuor bonis cantoribus et cum totidem pueris bene cantantibus, immediate post Kyrie eleyson. incipit post altare, Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Et chorus respondet idem in eodem tono. Et cantores, Gloria nostra. Chorus, Christus vincit. Cantores, Hunc diem. Chorus, Laeti ducamus. Cantores, Summo pontifici N. integritatem fidei. Chorus, Deus conservet. Cantores, Istam sedem. Chorus, Deus conservet. Cantores, Populum Christianum. Chorus, Feliciter, feliciter, feliciter. Cantores, Tempora bona habeant, ter. Chorus simpliciter respondet, Feliciter, etc. ut supra. Cantores, Multos annos. Chorus, Christus in eis regnet. Cantores, In Christo semper vivant. Chorus, Amen. Et immediate pontifex incipit, Gloria in excelsis Deo.

Laudes Regiae, Eodem sensu, memorantur in vetust. Cerem. MS. eccl. Carnot: Missa, Puer natus est, cum tropis. Kyrie eleison quom volueris et Laudem similiter. Dicantur regiae Laudes.

In episcoporum quoque inaugurationibus seu inthronizationibus faustas acclamationes, quae Laudis nomine significantur, adhibitas fuisse testatur Charta Frider. II. imper. ann. 1211. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom.: Antequam assensus regius requiratur, non intronizetur electus, nec decantetur Laudis sollempnitas, quae intronizationi videtur annexa.

Laudes seu acclamationes Romae fieri solitas exhibet Codex MS. ecclesiae Cameracensis saeculo xiii. ineunte scriptus, quas ob styli barbariem hic referre supersedeo. Harum specimen videsis supra in Cornomannia.