Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMBITIO

AMBITIO, (AMBITIRE) pro Ambire, Blandiri, interpellare. Fulbertus Episc. Carnut. Epist. 21. ad Abbonem Floriac. Abb. apud Mabill. tom. 4. Annal. Benedict. pag. 167. ubi de Magenardo in Carnutense S. Petri Monasterium intruso: Sedet nunc ille Primas in Abbatiae suggestu, saeculari potentia fretus, de peracta victoria gloriosus, fautores ejus Abbates, Episcopos atque ipsum Papam Ambitiendo, ne quid gravius statuatur in illum, modis omnibus elaborat.