Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMBITIO

AMBITIO, 2. Paralip. cap. 16: Posueruntque eum super lectum suum, plenum aromatibus et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum Ambitione magna. Ubi Mamotrectus: id est, apparatu magno, et Graec. Edit.: ϰαὶ ἐποίησαν αὐτῷ ἐϰφορὰν μεγάλην ἕως σφόδρα. Spicil. Acher. tom. 7. pag. 537: Hoc itaque solenne tempus (Translationis S. Eloquii) consilio suo B. Forannanus in melius reformare desiderans, quatenus majoris Ambitionis et venerationis dies et solemnitas recolenda ab omnibus magis amplecteretur. S. August. Epist. 23. ad Maximinum: Transit Ambitio. S. Paulinus apud eumdem Augustinum Epist. 94: Senatoriae dignitatis Ambitio.