Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LECTOR

LECTOR, Secundus gradus Ordinis Ecclesiastici. Marcellinus Comes de Joanne Chrysostomo: Joannes Antiochiae natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis Episcopo, eodemque Confessore, Lector Ecclesiae ordinatus, per singulos officii Gradus ascendit. Lectorum munus erat Lectiones pronuntiare, et ea quae Prophetae vaticinarunt, populis praedicare, ut est apud Isidorum juniorem in Epist. ad Luitfredum: praeterea Lectiones desumptas ex Evangeliis et Epistolis S. Pauli, ut colligitur ex S. Cypriano Ep. 33. et 34. et Concilio Toletano I. can. 2. et 4. Gregor. Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 16. de Miracul. S. Martini cap. 49. etc. Acta Passionis SS. Martyrum Cibalitanorum n. 2: Praeses dixit: Quod officium geris ? Pullio respondit: Primicerius Lectorum. Probus Praeses dixit: Quorum Lectorum ? Pullio respondit: Qui eloquentiam divinam populis legere consueverunt. Ἀρχιαναγνώστης, in Concil. Antioch. et Calched. act. 14. Vide Glossar. med. Graecit. col. 66. Non tamen Evangelium et Epistolam in ipsa sacrae Missae Liturgia legebant, quod velle videntur viri docti. Similia porro de Lectorum officio produnt S. Eulogius in documento Martyrii, Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 11. lib. 7. Orig. cap. 12. Alcuinus lib. de Offic. divin. cap. de Eccles. ord. et cap. de Tonsura Cleric. Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 8. Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 11. Ivo Carnot. Serm. 2. de Excellent. sacror. ord. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 176. Steph. Eduensis Episc. lib. de Sacram. cap. 2. Baron. ann. 253. n. 93. Menardus ad lib. Sacram. etc.

Iis etiam incumbebat sacrorum Codicum servandorum cura, ut indicant Acta Purgationis Caeciliani et Felicis apud S. Augustinum.

Olim et Cypriani aevo, ut habetur in citatis illius Epistolis, et nonnullis aliis, solis provectae aetatis hominibus, meritis et doctrina insignibus Lectoris munus demandabatur. At postmodum, cum e primis is esset Ordinis Ecclesiastici gradibus, ad illud admissi impuberes, et infantuli, ut colligitur ex iis quae habentur in Concilio Carthag. III. can. 4. Valensi II. can. 1. Wormaciensi ann. 868. can. 68. ex Ferrando Diac. cap. 129. Victore Uticensi lib. 4. Histor. Vandal. Paulino lib. 4. de Vita S. Felicis, Sidonio lib. 4. Ep. 25. Ennodio in Vita S. Epiphanii Episc. Ticin. Siricio PP. Epist. ad Himerium cap. 9. Zosimo Epist. ad Hesychium cap. 3. S. Augustino Epist. 209. ad Caelestinum PP. n. 3. Hibern. Canon. lib. 1. cap. 9. tom. 9. Spicil. Acher. ac pro Oriente ex Cyrillo in Vita Euthymii tom. 1. Analect. Graec. etc. At suo tempore vetuit Justinianus Novella 123. ne Lectores ante annum duodevigesimum ordinarentur.

Ordinantur autem Lectores ab Episcopo per traditionem sacri Codicis, ut est in Ordine Romano, et in libro Sacramentor. Gregorii: quae quidem ceremoniae in ejusmodi ordinationibus, quae etiamnum servantur, desumptae sunt e Concilio Carthag. IV. can. 8. Preces alias in Lectoris ordinatione olim recitari solitas habet D. Clemens lib. 8. Constit. cap. 28.

Lectorum seu Ἀναγνωστῶν mentio fit in Canonibus Apostolor. can. 43. in Epist. S. Ignatii ad Antioch. in Ep. Cornelii PP. apud Euseb. lib. 6. Hist. Eccl. cap. 35. An vero ii diversi fuerint a Psalmistis seu Cantoribus, vide Menardum ad librum Sacrament. pag. 62. 63.

In septima Synodo data facultas Abbatibus Lectores faciendi in proprio Monasterio. Vide Doubletum pag. 569. Alia de Lectoribus suggerunt Concilia Calchedon. can. 14. Braccarense I. can. 11. Hipponense cap. 2. Vasense I. cap. 1. Nicenum II. cap. 14. etc.