Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LECTOR

LECTOR,³ Praeceptor, in Monasteriis. Ethelwolfus de Abbatibus Lindisfarnensibus saec. 4. Benedict. part. 2. pag. 320: Sederat in scamno Doctor Lectorque beatus Higlac, indutus nimium qui vestibus albis, etc. Eadem notione in Epistola Alcuini inter Hibernicas 18. Colcu Lector appellatur, et Presbyter et Lector a Symeone Dunelm. de Gestis Reg. Angl. ad ann. 794. Hodieque apud Monachos plerosque viget Lectoris nomen ad Professorem Philosophiae ac Theologiae significandum. Vide Lectura et, Legere.