Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LECTOR

LECTOR,⁴ in Ecclesiis Cathedralibus, cujus dignitas Lectoria nuncupatur in Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 59: In majori, scilicet Cathedrali, Ecclesia, praeter alia quae ibi provide fecit, vel liberaliter contulit, Lectoriam et Succentoriam, per quas totum in legendo, cantandove servitium dispensatur,... reditibus ampliavit. Charta anni 1213. in Tabul. Episc. Autiss.: Hugo Altissiodorensis Archidiaconus omnibus P. L. I. Sal. Noverint universi, etc. Quod cum ad officium dignitatis Archidiaconalis spectaret Ecclesiae nostrae providere Lectorem, qui totum legendi officium ordinaret, nec inveniretur propter reddituum paucitatem, qui onus vellet subire Lectoris quoniam laborem stipendia non sequebantur condigna; unde Ecclesiae servitium non modicum turbabatur, etc.

Lector laudatis in locis, saltem in priori, dici videtur is, qui legenda in choro disponebat; at secus aliis in Cathedralibus; Lector enim dicebatur Theologus Professor, quem vulgo Theologal appellamus: id patet ex Bulla Innocentii PP. ann. 1353. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 229. ubi Lectoris officia sic describnntur: Qui Lector ipsius Ecclesiae nuncupatur, in dicta Ecclesia personaliter resideat, et sermones, ut moris est, facere, et tribus diebus, videlicet secunda et quarta et sexta feriis in ebdomada sacram legere Scripturam, nisi ex alia rationabili causa fuerit impeditus; quo casu lectiones omissas propter impedimentum ejusmodi supplere et reddere in aliis feriis sequentibus, prout decenter et commode poterit, teneatur, studii Parisiensis circa hoc se consuetudini conformando. Vide Lectoria.

Lector Ethicorum. Rob. Goulet in Compendio jurium et consuetud. Universitatis Paris fol. 8. verso: De abrogatione publici Ethicorum Lectoris. Fuit retroactis temporibus generalis et publicus Ethicorum Lector super examinandos in utroque examine licentiandos, etc.

Lector Mensae, Qui in Refectorio legit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 48: Mensae Lector apte et distincte, et tractim legat, et dum legit, aurem accommodet Priori, ut si quando emendaverit, intelligere possit, etc. Vadianus lib. 1. de Colleg. Germ. ait, in Monasteriis Lectorem appellatum, qui fratribus, vel discumbentibus quiddam ex sacris praelegebat: praeterea exstitisse Ecclesiasticos Lectores, qui officio suo nonnisi in sacris peragendis, veteri more, fungebantur. De officio Lectoris ad mensam, vide Regulam S. Benedicti cap. 38. de hebdomadario Lectore, Consuetudines Cluniacens. Uldarici lib. 2. cap. 34. Adde praeterea quae congessit Nicol. Serrarius ad Vitam S. Romarici cap. 4. de hoc religioso more legendi ad mensam.

Scholae Lectorum. Ledradus Archiepiscopus Lugdunensis in Epist. ad Carolum M: Habeo Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint. Praeter haec vero habeo Scholas Lectorum, non solum qui officiorum Lectionibus exercentur, sed etiam in divinorum librorum meditatione spiritalis intelligentiae fructus consequantur: ex quibus nonnulli de libro Evangeliorum sensum spiritalem jam ex parte adipisci possunt. Plerique vero librum Prophetarum secundum spiritalem intelligentiam adepti sunt: similiter libros Salomonis, vel libros Psalmorum, atque etiam Job. Vide Monach. Sangall. de vita Carol. M. lib. 1. cap. 7. Einhard. cap. 26.

Primicerius Scholae Clarissimae Militiaeque Lectorum, in Epistola S. Remigii Remensis ad Falconem Episc. Tungrensem: qui scilicet Lectorum Scholae praeerat. Vide Codinum, lib. de Offic. cap. 1.

Primicerius Lectorum, in Actis Passionis SS. Martyrum Cibalitanorum n. 1. qui apud Petrum de Natalibus Prior Lectorum. In Conc. Calchedonensi Act. 14. ἀρχιαναγνώστης, in veteri versione, Primicerius Lectorum redditur.