Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEGENDA

LEGENDA, Legendarius, Liber acta Sanctorum per anni totius circulum digesta continens, sic dictus, quia certis diebus legenda in Ecclesia et in sacris synaxibus designabantur a moderatore Chori: unde a Graecis συναξάρια appellantur. Beletus cap. 60. et ex eo Durandus lib. 6. Rat. c. 1. n. 29: Legendarius vocatur liber ille, ubi agitur de vita et obitu Confessorum, qui legitur in eorum festis, Martyrum autem in Passionariis. Leggenda, Joanni Villaneo lib. 4. cap. 16. Braulio Caesaraugustanus in Vita S. AEmiliani in Epistola ad Frominianum: Libellum de ejus Sancti vita conscripsi, ut possit in Missae ejus celebritate quantocius Legi. Joannes Neapolitanae Ecclesiae Cimeliarcha in praefat. ad Vitam S. Joannis Episcopi Neapolitani: Et cum vita ejus, et qualiter fuerit ad Episcopum assumptus et in eo laudabiliter conversatus, in Chronica haberetur antiqua: nec tamen Legenda, quae ad honorem ejus in festivitate sua legeretur, scripta aliquatenus appareret, etc. Utuntur Philippus Eystetensis in Vita S. Wilibaldi cap. 20. 28. Rainerus contra Waldenses cap. 5. et alii.

Nostris Légendier. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 304: Icellui Balins disoit publiquement.... qu'il avoit osté ung calice d'argent de l'église de Donfront,... et si osteroit le Légendier,... afin que le curé ne chantast plus, ne deist ses heures.