Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEGENDA

LEGENDA,² Alia notione, quae explicatur in Testam. Audoyni card. Ostiens. ann. 1363. ex Cod. Reg. 4223. fol. 138. v°: Item lego conventui monialium S. Laurentii infra civitatem Avenionensem turrim et cavam meas quas feci aedificari,... sub illa conditione,... ut dictae moniales... faciant unum anniversarium pro me et anima mea, cum Legenda seu matutinis mortuorum in vigilia diei obitus mei solemniter.