Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEGO

LEGO, (LEGERE) Docere, profiteri, Gall. Enseigner, Professer. Beda in Epistola ad Egbertum: Memini me hesterno dixisse anno, cum tecum aliquot diebus Legendi gratia in monasterio tuo demorarer, etc. Bulla Gregorii X. PP. ann. 1272. pro Cisterciensibus Collegii S. Bernardi apud Lobinell. tom. 3. Histor. Paris. pag. 161: In praedicando publice, si fueritis requisiti, et Legendo ordinarie in Theologia... omnimoda utamini libertate. Litterae Humberti II. Dalphin. ann. 1345. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 520. col. 2: Item, in Consilio nostro Gratianopoli residente esse volumus Consiliarios infra scriptos, videlicet D. Guillelmum de Manso Legum Doctorem Cancellarium dicti Consilii, Legentemque in studio, etc. Jacobus Gelu Archiep. Turon. in Vita sua, tom. 8. Anecd. Marten. col. 1947: Martii 29. ann. Dom. 1402. incoepi Legere ordinarium Parisiis in facultate Decretorum. Vide supra Lector 3. Consul. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 23. § 198. et cap. 25. § 221. not. e.