Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEVITA

LEVITA,² Diaconus. Isid. lib. 7. cap. 12: Levitae ex nomine auctoris vocati: de Levi enim Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mysteria explebantur. Hi Graece Diaconi, Latine Ministri dicuntur, etc. Epistola Remigii Episc. Remensis ad Fulconem Episc.: Cum Levitas feceris, Presbyteros consecraris, Archidiaconos institueris, etc. Vita S. Sulpitii Pii Bitur. Episc. cap. 2: Leviticam sortem indeptus Ecclesiae ministravit. Levitica dignitas, Sidonio lib. 5. Ep. 1. Leviticum ministerium, Maximo Taurinensi, Levitalis honor, Johanni Diacono in Vita S. Athanasii Episc. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1046. Ita usurpant Concil. Tolet. II. cap. 1. Carthag. III. cap. 4. Agathense cap. 16. 17. Arelat. III. cap. 1. Wormac. cap. 69. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 34. 36. lib. 6. cap. 41. 242. 315. Gregor. M. lib. 1. Epist. 42.

Levita Sedis Apostolicae consecratus Valentinus II. PP. antequam Pontificiam dignitatem consequeretur, apud Anastasium in ejus Vita.

Levitissa, Femme de Diacre. Gloss. Lat. Gall.