Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEVO

LEVO,¹⁰ (LEVARE) nostris Lever, Aliquem expedire, debito liberare. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 144: Disant... que qui auroit son amy en icelle compaignie que il l'en Levast, c'est assavoir que il paiast pour son amy.

Levare Se, Regnum invadere. Idatius in Fastis Consularibus: Valentinianus Junior apud Viennam est interfectus, et Levavit se Eugenius tyrannus. Levare in Regem, dixerunt Scriptores mediae aetatis, ex usu Francis, Gothis aliisque populis quibusdam recepto, quo Reges Ducesve suos futuros imponebant scuto humerisque attollebant: qua de re consulendi Pithoeus lib. 2. Advers. cap. 6. et Lipsius lib. 4. ad Hist. Taciti pag. 519. Glossar. med. Graecit. voce Ἐπαίρειν, Append. col. 71.

Levare Campum. Castra movere, Gall. Lever le camp, apud Parisium de Cereta in Chron. Veron. tom. 8. Muratorii col. 623. Movere se de campo, in Annal. Genuens. tom. 6. ejusd. Murat. col. 475.

Levare Cartam, Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 557.

Levare Feriam, Nundinas instituere. Vide supra in Feriae 3.

Levare Fidem. Vide supra in Fides.

Levare Homines, Milites cogere, conscribere, Gall. Lever des troupes, in Litteris Edwardi III. Angl. Regis ann. 1337. apud Rymer tom. 4. pag. 781.

Levare Judicem, Accedere ad Judicem, jus ab eo requirere. Vita S. Fructuosi Episc. Bracarens. cap. 17: Sicque de praesentia Regis Lebavit judicem, qui inter eos examinaret judicii veritatem. Ubi vir doctus ad marginem reponit, Levavit. Edit. Bollandina habet Levavit, num. 16.

Levare Laudem, f. Signa proponere, vexilla figere, erigere, Gall. Lever, seu Arborer l'étendart. Annal. Genuens. ad ann. 1266. apud Murator. tom. 6. col. 537: Tandem facto conflictu Rex Carolus Manfredum et ejus exercitum devicit; in quo conflictu D. Manfredus fuit interfectus. Quo devicto et mortuo, Magnates terrae, et loca, et civitates regni Siciliae D. Regi Carolo laudem Levaverunt, et universaliter sine praelio et labore aliquo ad ejus mandata devenerunt. Et ad ann. 1283. ibid. col. 583: Et in die Martis steterunt usque ad Tertiam Levando laudem Communis Januae, et illos, qui erant in turribus, balistando, turrim etiam Veronicae diruentes. Acclamare. Vide in Laus 2. Vel alicujus laudem promulgare, in vulgus spargere: qua notione Levar voce dicunt Itali, et nostri Lever bruit, ut apud Joan. de Saintré mihi pag. 145. pro Rumorem excitare.

Levare Nemora, Ligna excissa exportare, Gall.: Enlever le bois, vuider les ventes, vox forestaria. Charta ann. 1202. ex Chartul. Campan. fol. 237. col. 2: Emptores autem tenentur empta nemora Levare infra quatuor annos.

Levare Psalmum, Praecinere, Gall. Entonner. Statuta Eccl. Valentinae, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 511. col. 2: Et ubi plures Clerici fuerint, semper unus Levet Psalmum. Sic Levare antiphonam, in Vita S. Wilboradae Virg. et Mart. saec. 5. Bened. pag. 50.

Levare Seditionem, Excitare, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 3. § 1. et Longob. lib. 1. tit. 18. § 1. Liutpr. 36. (5, 6.)

Levare de Sacro Fonte, dicitur qui alias susceptor, seu patrinus. Anastasius in S. Silvestro PP.: Hic et hoc constituit ut baptizatum liniret Presbyter Levatum de aqua propter occasionem transitus mortis. Ordo Roman.: Ut autem surrexerint a fonte, illi qui eos suscipiunt, Levantes ipsos infantes in manibus suis, offerunt eos uni Presbytero. Ipse vero Presbyter facit de chrismate crucem cum pollice in vertice eorum. Capitulare Attonis cap. 77: Nec de sacro fonte aliquem Levare... audeat. Adde Leg. Longob. lib. 2. tit. 8. § 5. Luitpr. 35. (5, 5.) Acta S. Stephani PP. apud Baron. ann. 259. n. 23. Theganum cap. 33. etc. Philippus Mouskes MS.: Un fil ot de ceste par nom Le fist apeler Phelipon. Li Queus Felippies le Leva De Flandres, et si li douna Son nom, et promist grant onor. Le Roman d'Amile et d'Amy MS.: Et enz un fons baptizé et Levé. Le Roman de Jourdain de Blaye MS.: Cil le Leva des sains fons et de l'aigue. * Le Roman de Robert le Diable MS.: Li dus tous les vesques mande,... Qu'il viegnent pour son fils Lever.... Cil sont venu qui l'enfant prisent, Et Crestiens adonc le fisent: Son propre nom li enséelent Et Robiert par droit nom l'apielent.

Levari Supra Chorum, dicitur Canonicus qui ad altiora Chori subsellia, quae formas vocant, admittitur. Statuta Ecclesiae Lugdun. cap. 16: Supra Chorum antequam Subdiaconus fiat, nullus recipiatur, et ante nec vocem habet in Capitulo, nec aliquid percipit in divisione terrarum. Cum autem aliquis Levandus fuerit supra Chorum, habito super hoc tractatu in Capitulo, et licentia obtenta, si fuerit de dextro Choro, Levatur a Praecentore, si de sinistro fuerit, a Cantore. Ordo Diaconatus Levat omnes Canonicos supra Chorum... Ordo sacerdotalis Levat omnes supra Chorum.

Levare Terram, Agrum noviter colere, arare. Concordia Capituli AEduensis cum Domino de Perreria ann. 1257: Tenent quidam terras Levatas pro quibus debent bladum et alia servitia consueta... Qui vero terram Levavit de novo debet xxx. denarios... qui autem terram alias Levatam xv. den. debet. Et paulo post: In quibus (nemoribus) si quis extirpaverit, in terris sic extirpatis habent tertias Decanus et Capitulum antequam factae fuerint terrae novae vel Levatae... postquam vero factae sunt terrae novae vel Levatae debebit hic qui Levavit, bladum et alia servitia consueta. Vide Terra nova.

Levare a Terra, Monachum ob culpam humi comedentem a poena absolvere. Regula Hospit. S. Jac. de Alto passu ann. circ. 1240. cap. 61: Frater si pro aliqua offensa... mittatur ad aliquam domum ad justitiam faciendam, praeceptor illius domus, vel quilibet frater, potestate inferior ipso magistro vel priore, non debet ipsum fratrem ad terram (l. a terra) Levare, quamvis festivitates interveniant. Si vero aliquis praelatus vel quaelibet secularis potestas superveniens fratrem a terra erexerit, ad mensam fratrum sedere poterit, donec magister redeat, qui pro suo beneplacito sibi debet indulgere. Verumptamen si praeceptor, priore inferior, aliquem fratrum in justitiam miserit, si absens fuerit, locum ejus tenens fratrem a justitia poterit Levare.

Levare Testem, Lever un lesmoin, apud Bellom. MS. c. 6. p. 19. v°. col. 2. Testem ejurare, vulgo Recuser. Vide in Testis.