Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEVO

LEVO,³ (LEVARE) Tributum exigere, Lever des imposts. Edictum Pistense § 21: Et quoniam audivimus quosdam plus a pauperibus accepisse, quam bannus Levet, etc. Oratio Legatorum Regis Fr. coram Pio. II. PP. ann. 1459. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 321: Nam cum denarii sint Principis supremi, Levari nequeunt publica cessante auctoritate praedicti Principis supremi. Index MS. Beneficiorum Eccl. Constant. f. 20: Levat dictus Rector cimiterium cum pertinenciis una cum altalagium. Hoc est, percipit oblationes pro humatione et altari factas. Charta ann. 1064. apud Miraeum tom. 1. pag. 63: Theodericus Mediomatricae sedis Episcopus.... donavit eidem Ecclesiae (S. Trudonis).... scrutum ejusdem oppidi, hoc est, potestatem ponere et deponere illum qui materiam faceret unde Levarentur cervisiae, et de singulis cervisiis, quae brasciarentur in oppido nostro, sex picarios ad opus fratrum suscipere. Ubi cervisias levare, est illud tributum exigere seu percipere, quod pro cervisiis pensitatur, situm hoc loco in certis cervisiae mensuris. Levare hoc ultimo loco est Conficere vel fermentare. Vide Levanum et, Scrotum. Vide Leva 2.

Sublevare, Accipere, sumere. Chart. Otton. Archiep. Bremens. ann. 1405: Vendidimus pro 60. florenis.... per nos effectualiter receptis et Sublevatis et in usum et utilitatem ecclesiae nostrae conversis, etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Upboeren, col. 56. et infra Sublevare suo loco.