Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEVO

LEVO,⁵ (LEVARE) AEdificare, exstruere. Breviarium Historiae Pisanae, tom. 6. Muratorii col. 186: Anno 1173. Lucenses cum magno exercitu Levaverunt castrum Mutronis cum aedificiis magnis, et Pisani iverunt illuc et turpiter fugaverunt eos et castrum destruxerunt. Et col. 191: Eodem anno (1157.) Lucenses cum Januensibus Levaverunt castrum Viaregii, et per conventionem pacis illud destruere promiserunt, et facta pace destruxerunt.