Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LEX

LEX, Haec vox varie sumitur in Legibus antiquis: interdum enim pro jure scripto, ut sunt Leges Salicae, Burgundionum, Bajoariae, et similes: interdum pro judicio, vel pro judicis sententia, vel etiam pro mulcta judiciaria. Ac

Lex quidem pro jure scripto, vel recepta consuetudine, ut in veteribus Chartis, in quibus passim occurrit, secundum Legem Salicam, Romanam, etc. quae quidem Lex loci dicitur in Lege Ripuar. tit. 33. Vetus formula: Sicut Lex est et nostra consuetudo. Hinc La Loy de la Ville, in Consuet. Insulensi art. 30. 31. 52. 98. 106. 125. La Loi de Cambrai, apud Monstrelletum 1. vol. cap. 88. La Loi d'Amiens, in Consuetud. Ambian. Similia passim occurrunt in nostris Consuetudinibus municipalibus, quae collegit Raguellus. Lex villae, in Charta libert. Peron. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 160. art. 8: Si quis alicujus domum, nisi per Legem villae, assilierit, etc. Vide infra Legem facere. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 15. § 2: Comes vero secum habeat judicem, qui ibi constitutus est judicare, et librum Legis, ut semper rectum judicium judicet. Vide Haltaus. Glossar. voce Recht, col. 1512. sqq.

Differebant autem Leges a Capitulis, quod Leges solius populi consensu olim editae essent; cui tamen accedebat Regis constitutio. Capitul. Caroli Calvi ann. 864. tom. 2. Capitularium col. 177: Et quoniam Lex consensu populi fit et constitutione Regis. Capitula vero vel Capitularia a Regibus et Principibus, sed populi item consensu. Luitolphus Einhardus ann. 819: Conventus Aquisgrani post Natalem Domini habitus; in quo multa de statu Ecclesiarum, et Monasteriorum tractata atque ordinata sunt; Legibus etiam Capitula quaedam necessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt. Theganus Anonymus auctor vitae Ludovici Pii de eodem Conventu: Interea Capitula quaedam in Legibus superaddidit, in quibus causae forenses claudicare videbantur, quae hactenus veluti pernecessaria servantur. Hincmarus Remensis in Admonit. pro Carolomanno apud Sparnacum cap. 15. de malorum Comitum rapacitate: Quando enim sperant aliquid lucrari, ad Legem se convertunt, quando vero per Legem non aestimant acquirere, ad Capitula confugiunt; sicque interdum fit, ut nec Capitula pleniter conserventur, sed pro nihilo habeantur, nec Lex. Sed postmodum Capitula ipsa in legem abierunt. Capit. Ludovici Pii: Generaliter omnes admonemus, ut Capitula quae praeterito anno Legi Salicae cum omni consensu addenda esse censuimus, jam non ulterius Capitula, sed tantum Leges dicantur, imo pro Legibus Salicis teneantur. Carolus Calvus in Conventu apud Carisiacum ann. 873. cap. 8: Capitula avi et patris nostri, quae Franci pro Lege tenenda judicaverunt, et fideles nostri in generali placito nostro conservanda decreverunt. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. tom. 1. cap. 3. § 37. et 47.

Enimvero post Burgundiorum, Francorum et Gothorum in Galliam, atque adeo in Italiam, et Hispaniam irruptiones, excusso Romanorum jugo, coepere hae provinciae ab diversarum nationum populis incoli, quibus, Legibus suis antiquis regi et vivere concessum est a victoribus Principibus. Chronicon laudatum a Catello in Hist. Occitanica pag. 538: Anno 759. Franci Narbonam obsident, datoque sacramento Gothis, ut si civitatem traderent partibus Pepini, permitterent eos Legem suam habere: quo facto Gothi Saracenos occiderunt, et civitatem partibus Francorum reddiderunt. Concilium Meldense ann. 845. cap. 3: Legem vero unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore nostrorum praedecessorum habuerunt, in omni dignitate et ordine, favente domino, nostram Magnificentiam observaturam promittimus. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 37: Quia omnino voluntas domni Regis est, ut unusquisque homo suam Legem pleniter habeat conservatam.

Ita porro sua lege quisque vivebat, ut secundum eam avitas et paternas successiones adiret, conficeret Chartas, sacramenta ederet, et de statu ingenuitatis se defenderet: juxta legem tamen illius cui injuria facta erat, componeret: de caeteris vero causis communi Lege viveret, quam Princeps per Capitula sua ediderat. Ita Lex Longob. lib. 2. tit. 56. Pippin. 46. 28. 29. Constitutio Chlotarii Regis tom. 1. Concil. Gall. pag. 318: Inter Romanos negotia causarum Romanis Legibus praecipimus terminari. Fredegarius in Chr. cap. 53. de Chlotarii et Dagoberti filii dissidio: Electi sunt ab his duobus Regibus 12. Franci, ut eorum disceptatione haec finiretur intentio. Vita Ludovici Pii ann. 820: In palatio quoque Bera Comes Barcinonensis, quum impeteretur a quodam Sunila, et infidelitatis argueretur, cum eodem secundum Legem propriam, utpote quia uterque Gothus erat, equestri praelio congressus est et victus. Hinc frequens formula

Legem Suam Componere, pro mulctam, quae a sua lege definita est, exsolvere. Nam quilibet reus in alieno solo deprehensus, sicut Lex loci ubi natus erat, respondebat; et si damnaretur, secundum Legem propriam, non secundum legem loci sustinebat, ut est in Lege Ripuar. tit. 31. § 3. 4. Capitula ad Legem Salicam: Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut jurent cum idoneis juratoribus hoc pro malo non fecisse; aut si facere non potuerint, eorum Legem componant. Id est, secundum quod ea lege qua vivunt, statuitur. Adde Capitulare 4. ann. 805. cap. 10. Legem Longobardorum lib. 1. tit. 30. § 13. lib. 2. tit. 6. § 3. Ludov. P. 17. 12. Eadem Lex lib. 1. tit. 25. § 68. Carol. M. 86.: Constituimus ut dominus servi illius, secundum Legem cui furta facta fuerunt, solvere debeat. Secundum legem suam delictum emendare, in Capitulari de Villis cap. 4.

Hinc etiam formula, in sua Lege conscriptus; scilicet qui Legem qua vivere statuit, professus est. Charta vetus Hugonis Episcopi Tolosani apud Sammarthanos: De repetitione vero, quam minime fieri credimus, si quis... contra hanc convenientiam venditionis aliquam calumniam inferre tentaverit, hoc quod accepit, non vindicet sibi, sed in sua Lege conscriptus, componat ei qui litem intulerit tantum, et aliud tantum quantum ipsae supradictae Ecclesiae habebant. Quae verba idem sonant, quod illa quae habentur in Charta alia Islonis Episcopi Tolosani, apud eosdem Sammarthanos: De repetitione vero, si nos aut ullus de haeredibus nostris, aut quislibet homo fuerit, qui contra hanc chartam venditionis ista inquietare voluerit, quali Lege vivit, tale componat, et postea se taceat, et aliis tacentibus faciat.

Quod si inter homines qui diversis viverent legibus, emergerent controversiae, a judicibus earumdem legum simul convenientibus dirimebantur, ut docent Senator lib. 7. Variar. Epist. 3. et Lex Burgundionum non uno loco.

Ut plurimum vero liberi patrum legem sequebantur, ex Lege Longob. lib. 2. tit. 5. tit. 7. Liutpr. 153. 127. (6, 100, 74.) Dixi, ut plurimum; nam saepe liberum erat cuique qua vellet lege vivere, seu avita unde ei prima natalium erat origo, seu illa quae in ea in qua degebat provincia obtinebat: quod quidem coram testibus et publice, et in ipsis tabulis cogebatur profiteri. Constitutio Hlotarii Imp. edita ab Holstenio cap. 5: Volumus etiam ut omnis Senatus et Populus Romanus interrogetur quali vult Lege vivere, ut sub ea vivat, eisque denuntietur, quod procul dubio si offenderint contra eandem, eidem Legi quam profite buntur,... subjacebunt. Totidem et iisdem paene verbis habentur in Lege Longob. lib. 2. tit. 57. Lothar. I. 37. et apud Goldast. tom. 1. Constit. Imp. pag. 188. Adde Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 48. et Capit. Pipini Reg. Ital. cap. 37. Vetus Notitia ex Tabul. Persiensi, apud Perard. pag. 35: Tunc interrogatum fuit jam dicto Maurino sub quale Lege vivebat, et ipsius sibi a Lege Salica adnuntiavit, etc. Ita tamen ut semel accepta lege, ab ea recedere non liceret. Charta Alrici Episc. Ast. ann. 1029. apud Fr. August. de la Chieza in Hist. Ecclesiae Pedemont. pag. 243: Et ideo quod ego qui supra Alricus Episcopus honorem sacerdotalem habeo, et Legem Romanam nunc vivere videor, quamvis ex natione, ut supra, Salicus sim, nec mihi liceat ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me semel factum vel conscriptum est, inviolabiliter observare, promitto, etc. Legem nempe Salicam dimiserat Alricus Episcopus factus, quod Lex Romana Ecclesiae et Ordinis Ecclesiastici esset propria.

Feminae vero lege conjugum vivebant, ex Lege Longobardorum lib. 2. tit. 7. Liutpr. 127. (6, 74.) Charta a Sigonio laudata: Maria quae professa sum Lege vivere Romana, sed nunc pro ipso viro meo Lege Longobardorum vivere videor, qui professus est ex natione sua Lege vivere Longobardorum. Alia ann. 1054. apud Chiffletium in Luminibus Salicis cap. 6: Constat nos Clarizo, filio bonae memoriae Raineri et Rotilda, qui Gilda vocata, jugalibus, filia Tebaldi, qui professa sum ego ex natione mea Lege vivere Saliga, similiter ex nunc pro ipso viro meo Lege vivere Longobardorum, etc. Alia ann. 1156. in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 93: Nos Guillelmus Marchio (Monteferratensis) filius quondam Rainerii, itemque Marchionis, et Julitta jugalis filia quondam Leopoldi Marchionis de Austria,... nos itaque supradicti jugalis, qui professi sumus ex natione nostra Lege vivere Sallica, sed ego Julitta mea Lege vivere videor Alamannorum, etc. Quae quidem postrema verba ita capienda existimaverim, non quod profiteatur Julitta se vivere lege Alamannorum, sed ut indicet quod ea lege viveret, nisi conjugio esset illigata. Nam

Feminae, maritis fato functis, ab eorum lege erant absolutae, ex Lege Longobard. lib. 2. tit. 7. § 2. Lothar. I. 14. ita tamen ut liberum iis esset lege viri extincti vivere, quod eo casu profiteri tenebantur. Charta Mathildis Comitissae ann. 1076. apud Pranciscum Mariam lib. 3. pag. 105: Ego Mathilda Marchionissa et Ducatrix, relicta bonae memoriae Bonefacii, qui fuit similiter Dux et Marchio, quia ego qui supra Mathilda Marchionissa professa sum, ex natione mea Legem vivere videor Lantgobardorum, sed nunc modo pro parte supradicti viri mei, qui fuit viro meo, Legem vivere videor Saligam, etc. Alia ejusdem Comitissae ann. 1078: Quia ex parte supradicti viri mei, qui fuit Salichus, Lege videor vivere Saliga, etc. Adde pag. 156.

Si pater post natos filios Clericus effectus esset, ii lege patris vivebant, qua ipse vivebat cum eos genuerat, ex Lege Luitprandi Regis tit. 116. 153. (6, 100.) non vero romana, qua Clerici vivebant.

Liberti legibus dominorum suorum vivere debebant, secundum qualiter a suis dominis concessum fuerat. Ita Lex Longob. lib. 2. tit. 34. § 2. Rothar. 229. Vide Savin. l. l. § 40.

Servi quemadmodum et homines de generali placito, hoc est qui talliae obnoxii erant, uxores extra Legem suam ducere nullatenus poterant; hinc servus, si secus fecerat, bonis suis omnibus privabatur: alter vero in arbitrio domini erat pro mulcta solvenda. Charta ann. 1070. apud Mabill. tom. 5. Annal. pag. 28: Licentiam vero conjugia ineundi ab ejusdem monasterii Abbate, vel ab ejus ministris accipiat, (unusquisque servus,) et pro mortua manu, si uxorem duxerit non de sua Lege, quidquid habuerit vel possederit, in jus monasterii veniat. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti Atrebat. an. circ. 1020. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 789: Homo de generali placito.... si extra Legem suam uxorem acceperit, illicitam rem operatus est; tantum dabit quantum deprecari poterit. Si liberam feminam uxorem duxerit, nihil dabit quia libertatem uxoris suae ad Legem suam convertit.

Advenae, seu extranei, lege vivebant illius regionis in qua sedem figebant, nisi legem aliam a Principe impetrassent, ex eadem Lege Longobard. lib. 3. tit. 15. Rothar. 390.

Chartas complures in quibus Legem, qua is vivebat qui eas conficiebat, profitetur, proferunt Scriptores: verbi gratia, qui Lege Salica, Andr. Dandulus in Chron. MS. ann. 976. Franciscus Maria in Mathildi Comitissa lib. 3. pag. 44. Gallandus lib. de Franco alodio pag. 317. 318. Guichenonus in Probat. Hist. Sabaud. pag. 14. 16. 17. 18. 19. 22. 23. in Bibl. Sebus. cent. 2. cap. 3. Fr. August. de la Chieza in Histor. Eccl. Pedemont. pag. 220. 232. 238. Chiffletius in Vindiciis Hispan. pag. 247. 248. 249. etc. Lege Romana, Guichenon. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 27. Ughellus tom. 5. pag. 636. 691. Galland. pag. 319. Lege Alemannorum, Gallandus pag. 318. 319. Lege Ripuariorum, idem Franciscus Maria lib. 3. Hist. Mathild. pag. 48. De hisce professionibus, quas dicunt, videatur Savin. l. 1. § 41. sqq.

Praeterea testes qui chartas et Diplomata subscribebant, qua lege viverent, vel ex qua natione essent in ipsis subscriptionibus declarabant: cujus moris exempla proferunt Ughellus tom. 5. Italiae sacrae pag. 636. Guichenonus in Hist. Sabaudica locis laudatis, et Chiffletius in Luminibus Salicis pag. 248.

Jam vero posterioribus longe etiam saeculis, ut qua viverent lege, denotarent, qui chartas seu tabulas exarabant, obtinuisse probant Chartae aliquot, atque in iis Charta Ludovici Comitis Lonensium ann. 1155. apud Chiffletium in Vindiciis Hispanicis pag. 39. Charta anni 1156. apud Guichenonum in Bibl. Sebus. cent. 1. cap. 93. et alia ann. 1254. ex Tabulario Sandionysiano apud Gallandum pag. 321. Adde Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliae cap. 141.

Sed et expugnata a Christianis urbe Hierosolymitana, totaque Syria, cum ex variis a procul diversis habitaretur nationibus, suas quique leges servavere. Will. ab Oldenborg in Itinerario Terrae sanctae, de Antiochia: Ipsa etiam civitas divites et plurimos habet inhabitatores, Francos et Surianos, Graecos et Judaeos, et quilibet eorum suas Leges observant. Ita Franci nostri in Regno Siculo, sub Andegavens. Regibus, Legem Francorum observabant, uti docemus in Historia nostra Franco-Byzantina lib. 8. n. 9. Apud Byzantinos etiam, ipsos Veneti, Pisani, et Genuenses, qui in hac urbe primaria commercii causa sedes fixerant, suis quique legibus regebantur.

Cum igitur variae essent leges quibus regebantur, unusquisque originis suae appellationem servabat, ita ut si lege Romanorum, Romanus; si Salica, Salicus; si Gundobada, Burgundus; si Wisigothorum, Gothus, diceretur; quod potissimum observare est ex iisdem Legibus, ex Gestis Dagoberti cap. 35. etc. Leo Ostiens. lib. 2. cap. 26: Adam etiam, cognomento Salicus, obtulit, etc. qui quidem Adam se esse de gente Francorum profitetur in Instrumento quod asservatur Casini. Ita etiam in Chartis aliquot apud Chiffletium in Luminibus Salicis cap. 6. qui Lege Salica vivere se profitentur, Salici et Saligi dicuntur. Neque alia ratione Conrado Imperatori Salici cognomen inditum, quam quod esset ex gente et natione Salica. Adde Sammarthanos tom. 3. Gall. Chr. pag. 649.

Verum diversitatem hanc legum, ut concordiae et quieti publicae contrariam improbat Agobardus Lugdunensis lib. adversus Legem Gundebadam cap. 14. hisce verbis: Atque utinam placeret omnipotenti Deo, ut sub uno piissimo Rege una omnes regerentur Lege, ea ipsa ad quam et ipse vivit, et proximi ejus respondent. Valeret profecto multum ad concordiam civium Dei, et aequitatem populorum. Sed quia hoc grande est, et forsitan homini impossibile, saltem una haec, (Gundebada) de qua sermo est, non solum ut inutilis, sed etiam ut noxia, de medio auferretur. At quam improbat Agobardus legum sui temporis diversitatem, eamdem quae hodie obtinet, in municipalibus civitatum et provinciarum Franciae consuetudinibus, qui perinde minime probarent, non defuere; adeo ut iis prorsus abrogatis, unica omnes lege vivere debere existimarent. Verum ut Agobardus sua id tempesta impossibile censuit, ita hac nostra, cum re saepius frustra tentata et in Consilium Regium adducta, receptas ab omni fere memoria a populis leges abrogare haud tutum, facileque visum fuisset, eas duntaxat emendari et corrigi Principes nostri curarunt: Caroli M. exemplo, qui cum tot quae sua aetate vigebant, leges omnino abolere nec vellet nec posset, eas recensuit, et emendavit, additisque Capitulis auxit. Chronicon Moissiacense ann. 802: Sed et ipse Imperator interim quod ipsa synodus facta est, congregavit duces et Comites, et reliquum populum Christianum, cum Legislatoribus; et fecit omnes Leges in Regno suo legere, et tradere unicuique homini Legem suam, et emendare ubicunque necesse fuit, et emendatam Legem scribere, ut judices per scriptum judicarent, et munera non acciperent: sed omnes homines pauperes, et divites in Regno suo justitiam haberent. Poeta Saxonicus lib. 5. de Gestis Caroli M.: In quibus antiquas Leges correxit, in ipsis   Uniri mandans dissona quae fuerant. Cunctorumque sui Regni Leges populorum   Collegit, plures inde libros faciens.

Lex, nude, pro Novellis Justiniani ex versione Juliani Antecessoris, non semel usurpatur apud Abbonem Floriacensem in Canonibus cap. 11. 13. 14. 22. 32. etc.

Lex Alamannorum, e patriis consuetudinibus primum redacta in scriptis a Theodorico Francorum rege, Chlodovaei filio, emendata deinde a Childeberto: denique temporibus Chlotarii Regis una cum Principibus suis, id sunt, 33. Episcopis et 34. Ducibus, et 72. Comitibus, vel caetero populo, constituta est, ut ejusdem Legis praefert Epigraphe. Scribit Agathias lib. 1. pag. 18. Edit. Reg. Alamannos, Justiniano imperante, in reipublicae administratione τὴν φραγϰιϰὴν πολιτείαν secutos; id est, leges a Francorum Regibus conditas.

Lex Angliorum et Werinorum, hoc est, Thuringorum, qua usi dicuntur Angli veteres in Germania, a Carolo M. postmodum confirmata. Anglos ad Albim statuunt Geographi, Varinos ad flumen Warne, quod Rostochium adluit. Thuringi etiamnum nomen servant. Vide Cluverium lib. 3. Germaniae antiq. cap. 27. Alia est

Lex Anglorum, in Britannia scilicet majori, a veteribus illis Anglo-Germanis seu Anglo-Saxonibus et Danis, qui Insulam hanc occuparunt, primitus condita: quae quidem triplex potissimum fuit, nempe Westseaxnalaga, Myrcnalaga, Denelaga, i: Lex Occiduorum Saxonum, Lex Merciorum, et Lex Danorum, de quibus sigillatim agemus.

Omnium autem quos novimus Leges in scriptis primus edidit Ethelredus Cantii Rex, qui regnum iniit ann. 561. fideique Christianae nomen dedit, sed breves illas et satis rudes. Huic proximus suas edidit Occiduorum Saxonum Rex Inas, qui regnare coepit ann. 712. Exhinc Offa Merciorum Rex, qui regnavit ann. 758. suas pariter edidit, ac demum Auluredus, Alvredus vel Alfredus, Rex item West-Saxiae, seu Occidentalium Saxonum, cujus Angli omnes et Saxones ultro dominio sese subdidere, recognitis Ethelredi, Inae, atque Offae legibus, quidquid in iis dignum observatione censuit, omissis aliis, inter stridores lituorum et inter fremitus armorum, ut ait Willel. Malmesburiensis, in suas transcripsit: unde in libro Ramesiensi sect. 5. Anglicarum Legum conditor appellatur: obiit ille ann. 900. Atque ea est Lex quam Westsexnelagam vocant, quae potissimum obtinuit in novem australibus provinciis, quas Tamesis fluvius a reliqua parte Angliae secernit. Tandem Danis in Anglia dominantibus Lex alia emanavit, quae Denelaga, i. Lex Danica dicta fuit, qua Lege quindecim olim provinciae orientales et boreales judicabantur.

De supradictis tandem Legibus, videlicet Merciorum, Saxonum Occiduorum, et Danorum, Edwardus III. qui et Confessor, Legem communem edidit, quae Lex Edwardi vulgo appellatur, tametsi illius auctorem primarium Edgarum fuisse prodant quae in ipsa Lege leguntur cap. 35: Postquam Rex Edwardus venit ad Regnum, consilio Baronum Angliae Legem 68. annis sopitam excitavit, excitatam reparavit, reparatam decoravit, decoratam confirmavit. Confirmata vero vocata est Lex Regis Edwardi, non quod ipse primus adinvenisset eam, sed cum praetermissa fuisset, et oblivioni penitus dedita a diebus avi sui Regis Edgari, qui 17. annos regnavit, et qui primus ejus inventor fuisse dicitur, usque ad sua tempora, videlicet, ut praedictum est, 68. annos, post dies ipsius Edgari, ipse Edwardus, quia justa erat et honesta, a profundo abysso exstruxit eam, et renovavit, et ut suam observandam contradidit. Hinc porro Edwardus Anglicarum Legum legitimus restitutor dicitur Willelmo Gemet. l. 6. cap. 9.

Denique Willelmus Nothus Normanniae Dux subacta Britannia, populis non tam novas leges dixit, quam veteres firmavit, maxime legem Edwardi, cui quaedam addidit. Nam cum Noricorum et Danorum Legem, ut est in cap. 35. Legis Edw. caeteris praeferre decrevisset, quod ipse praecipuique e Normannicis Baronibus e Dania traxissent originem, rogatus a regni incolis, ut suis vivere Legibus liceret, tandem concessit, hoc est, Edwardi Confessoris, quod et traditur in Chronico Lichfeldensi, non abrogatis tamen omnino Merciorum, Saxonum Occiduorum, et Danorum Legibus, maxime quoad mulctas et compositiones, ut ex variis capitibus Legis Edwardi, et iis quas ipse edidit, colligitur. Exstant quippe ejusdem Willelmi Leges quas Anglis dixit, vetere Francico idiomate descriptae, quas excipiunt capita aliquot alia Latino exarata. Has primus edidit Seldenus in notis ad Eadmerum, ac deinde Welocus in collectione Legum Anglicarum, addita versione Latina ejusdem Seldeni, quae cum vernaculi idiomatis vim non omnino exprimeret, tum propter depravatas et male descriptas ac intellectas voces, perperamque observatas interpunctiones, ut hanc recenserem, rogatus sum a viro doctissimo Gabriele Gerberono Benedictino, qui Anselmi Cantuariensis opera, atque adeo Eadmerum Seldenianum, qui ejus gesta fusius prosequitur, in lucem edebat. Hanc ille, non omissa tamen Seldeniana, eidem operi inseruit. Novas denique Leges descripsit Henricus I. quas idem edidit Welocus, et excepere deinde varia Regum Statuta, quae in eo volumine, quod Magna Charta inscribitur, edita sunt Londini ann. 1618.

Lex Antiqua, in Pacto Legis Salicae tit. 58. quae ante Salicam conditam ac scriptam apud Salios vel Francos vigebat.

Lex Bajuvariorum, de qua sic in ejus Prologo: Theodericus Rex Francorum, cum esset Catalanis elegit viros sapientes qui in Regno suo Legibus antiquis eruditi erant. Ipso autem dictante jussit conscribere Legem Francorum, et Alamannorum et Bajwariorum, unicuique genti, quae in ejus potestate erat, secundum consuetudinem suam. Addidit quae addenda erant, et improvisa et incomposita resecavit, et quae erant secundum consuetudinem paganorum, mutavit secundum Legem Christianorum. Et quicquid Theodericus Rex propter vetustissimam paganorum consuetudinem emendare non potuit, post haec Childebertus Rex inchoavit, sed Chlotarius Rex perfecit. Haec omnia Dagobertus Rex gloriosissimus per viros illustres, Claudium, Chadium, Indomagum et Agilulfum renovavit, et omnia vetera Legum in melius transtulit, et unicuique genti scripta tradidit, quae usque hodie perseverant. Hoc decretum est apud Regem et Principes ejus, et apud cunctum populum Christianum, qui infra Regnum Merwungorum consistunt. Iisdem Legibus additum postea Decretum Tassilonis Ducis Bajoariorum, addita etiam Capitula aliquot Caroli M. Vide Ottonem de S. Blasio cap. 50. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 464.

Lex Barbarica. Vide Barbarus.

Lex Caroli. Joan. Hocsemius in Adolpho a Marka Episc. Leodiensi cap. 5: Erat namque Lex quaedam per abusum longis temporibus observata, quae Lex Caroli dicitur, inter caetera continens, quod si quis hominem interficeret, etiam videntibus Villico et Scabinis, nisi Villicus factum hoc verbaliter poneret in custodia Scabinorum, etiamsi malefactor caput interfecti sub sua veste portaret, ad judicium accusatus, nullis probationibus convinci poterat, sed suo se juramento purgans absolutus recedebat impune. Contra quam Legem Episcopi ex alto dominio contra maleficos introducta rationabili consuetudine, inquisitione facta per testes, excessus secundum facti merita puniebant, sed hac solum contra miseros utebantur: nam quoties potens in terra deliquerat, Carolinae Legis auxilium implorabat, et sic delicta plurima frequenter impunita manebant. Ubi Lex Caroli, liber forte Capitulorum innuitur, vel certe Lex a Carolo M. inducta, sed perperam intellecta, cum nihil ejusmodi statutum uspiam reperiatur, sacramentaque recepta tantum fuerint in casibus in quibus probationes ac testes deerant. Sed potius videtur esse Jus illud quod Caroli vocat Wichbild Magdeburgense. Vide Jus Caroli.

Leges Castrenses. Vide, Leges Danorum.

Lex Catholica, Lex Christiana, Lex sanctissima, Lex venerabilis, passim in Cod. Theod. pro Christiana Religione.

Lex Christiana, Episcopalis audientia, Curia Christianitatis. Constit. 17. in Appendice Cod. Theod.: Judex pro sua sollicitudine observare debebit, ut si ad Episcopale judicium provocetur, silentium accommodetur; et si quis ad Legem Christianam negotium transferre voluerit, et illud judicium observare, audiatur.

Legem Communem vocat Lex Longobard. lib. 2. tit. 56. Pippin. 46. eam quae a Principe statuebatur, in casibus praesertim qui in legibus privatis non erant definiti; cujusmodi sunt Capitula Regum et Imperatorum, quibus interdum legibus privatis derogabatur. Edictum Pistense cap. 20: In illis autem regionibus in quibus secundum Legem Romanam judicantur judicia, juxta ipsam Legem committentes talia judicentur: quia super illam Legem vel contra ipsam Legem, nec antecessores nostri quodcunque Capitulum statuerunt, nec nos aliquid constituimus. Ita Leges appellari voluit Carolus M. Capitula quae Legi Salicae addidit, in Legibus Longob. lib. 3. tit. 31. Carol. M. 143.

Lex Communis, Common ley, apud Anglos dicitur Consuetudo generalis, quae per universum Regnum aeque custoditur; ut particularis, quae in diversis Comitatibus, civitatibus, burgis, etc. vim habet. Cowell. lib. 1. Instit. tit. 2. § 7. et Rastallus in Exposit. vocum Leg. Anglic. eadem quae Lex terrae, de qua infra. Anonymo in 1. Rhetoric. Aristot. pag. 20. ϰοινὸς νόμος dicitur, ὁ ἄγραφος, ϰαὶ πᾶσιν ὁ αὐτὸς ὁμολογούμενος contra ἴδιος νόμος, ἐγγράφως τεθεὶς, ϰαὶ ϰυρωθεὶς παρὰ νομοθετῶν ϰαὶ τῆς πολιτείας σοφῶν.

Lex Communis Anglorum, dicitur ea quam S. Edwardus Confessor edidit. Bromptonus de Edwardo: Qui leges Communes Anglorum genti tempore suo ordinavit, quia per ante Leges nimis partiales editae fuerant. Simeon Dunelmensis ann. 1099. et Florentius Wigorniensis ann. 1122. de Henrico I. Rege Angl.: Legem etiam Regis Edwardi omnibus in Commune reddidit, cum illis emendationibus, quibus pater suus illam emendavit. Vide in, Laga.

Lex Danorum, Saxonice Danelaga, qua scilicet Dani Anglici vivebant, cum Angli lege Anglorum viverent, ex quo ii in Angliam transierunt ann. 790. eamque obtinuerunt, Lex scilicet Canuti Regis edita a Lambardo et Weloco, quae Lex Danorum, in Leg. Edwardi cap. 10. 19. etc. Danelaga cap. 12. etc. Denelaga, in Legibus Henrici I. cap. 6. Denelae, in Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 3. appellatur. Brompton. pag. 956: Tandem Danis in terra (Anglia) dominantibus, tertia Lex emanavit, quae Denelaga, id est, Lex Danica, sive Danorum Lex dicebatur. Qua Lege olim 15. Schirae Orientales et Boreales judicabantur, etc.

Cencius in Reg. cens. eccl. Rom. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 827: Hoc est scriptum, quod magister Synitius camerae domini Papae clericus, nuntius Apostolicae sedis in Anglia, ad curiam asportavit. Incipit Lex, quae Angliae Danelaye vocata est, Latine vero Lex Dacorum est interpretata, ab invictissimo et glorioso rege Anglorum, Dacorum, Noragenorum, Suenonum, Kennutio instituta et diligenter custodita consilio principum suorum et sapientum. Canut. Leg. Eccl. cap. 9. Vide Denarius S. Petri.

Habuere praeterea Danici Reges (in Dania scilicet) Legem propriam pro aulae suae ministris, quam Castrensem sive Militarem, vel Legem Curiae vocat Sueno, a Kanuto Magno Rege Suenonis filio, quam ille peculiari libello descripsit, editam a Stephano Stephanio: eamdem quam sub nomine Juris aulici Norwagici vernacule et Latine edidit Petrus Delmerus: Quarum formidine, inquit Sueno cap. 4: Nullus alterum quibuslibet injuriis lacessere auderet. Ejusdem etiam Legis praecipua capita perstringit Saxo Grammaticus l. 10. Hanc Witherlogh appellant Dani, ut auctor est Sueno in iisdem Legib. cap. 1. et 11. quasi Witarum seu Jutharum Legem, ut conjicit Stephanius: qui vero ea vivebant, seu aulici, vel Ministri, seu Milites, qui etiam et Thayni, Witherlogmanni appellabantur, quasi homines Legis Aulicae, ut est apud eumdem Suenonem cap. 8. Edidit praeterea Arnolfus Huitfeldius ann. 1589. Hafniae Leges Scaniae, a Valdemaro I. cogn. Magno conditas circiter ann. 1163. de consensu ordinum provincialium Scaniae, quas ex Danico in Latinum sermonem, non quidem ad verbum, sed sensum et materias sub certis titulis comprehendens, vertit Andreas Suenonis filius Archiepiscopus Lundensis, cui Historiam suam Danicam dicavit Saxo Grammat.

Lex Dioecesana. Charta R. Belvacensis Episcopi ann. 1240: Abbas et Conventus S. Joannis Angeliaci in Pictavia Prioratum seu domum de Bruriaco, in qua manebant duo Monachi, sitam in dioecesi Belvacensi, et sic jure communi, et Lege dioecesana, ut dicebat, Episcopo Belvacensi in omnibus spiritualibus subjectam. Ex Tabular. Cluniac. Ch. 227.

Lex Divina, Canones sacri. Capitul. Caroli C. tit. 37. ex Epistola Episcoporum Provinciarum Rem. et Rotomag. ad Ludovicum Germanicum ann. 858: Sed et Divinis Legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denuntiastis, cautum esse dinoscitur, quia sicut nec Archiepiscopi sine Coepiscopis, ita nec Coepiscopi sine Archiepiscoporum consensu vel jussu, nisi quae ad proprias pertinent parrochias, debent praesumere. Leges dividebant in divinas sive ecclesiasticas et humanas sive civiles, ut observat Baluzius ad hunc locum.

Lex Falcidia. Vide, Falcidia.

Lex Francorum, seu Francica, Eadem est quae Salica: si quidem Franci Orientales Salii appellati, ut recte observatum a Sigonio lib. 4. de Regno Italiae. Unde Francorum Lex Salica dicitur apud Hincmarum Remensem in Vita S. Remigii. Charta Caroli M. Regis ann. 797. edita a Mabillonio: Fuerunt namque aliqui in nostra praesentia convicti, et secundum Judicium Francorum dijudicati. Vide Prologum ad legem Bajwariorum, et Dominicum in Assertore Gallico cap. 5. Descripsit Heroldus primam Capitularium Caroli M. editionem ab Abbate Lobiensi confectam sub titulo Legis Francicae per Carolum M. editae, libris 4. comprehensam. Vide quae de hac congessit Stephanus Baluzius. Adde praeterea Ottonem de S. Blasio cap. 51. et Historiam nostram Franco Byzantinam lib. 8. num. 9.

Lex Frisionum, inter Leges antiquas locum obtinet, de qua consulendus Sibrandus a Sikama in Commentariis in eam Legem editis.

Lex Giselerii. Annal. Placent. ad ann. 1445. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 890: Post vero palatium ipsius (Baptistae) in ruinam dederunt, et Giselerii ibi Lex dicta est, Ne quis audeat aedificare, sed locus sit immunditiatus.

Lex Gotha, Quae in Gothia, id est, Narbonensi Gallia, vigebat. Charta incerti anni tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 3: Multum declarat auctoritas et Lex Romana, et Gotha, sive Salica, ut qualiscumque homo res suas proprias in Dei nomen licentiam habeat donandi vel cedendi. Videsis infra Lex Wisigothorum.

Lex Gotica, ut et Romana, in causis secularibus apud Aragonios non admittitur. Stat. Jac. I. reg. Aragon. ann. 1251: Item statuimus... quod Leges Romanae et Goticae, Decreta vel Decretales in causis secularibus non recipiantur, admittantur, indicentur vel allegentur. Vide Lex Romana.

Lex Gundebada, seu Burgundionum, a Gundebaldo eorum Rege, qui vixit eo ipso tempore quo Theodericus in Italia, et Chlodovaeus in Francia, circa ann. 501. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 33. de Gundebaldo: Ipse vero regionem omnem quae nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit, Leges mitiores instituit, ne Romanos opprimerent. Agobardus lib. adversus legem Gundebadi n. 6: Quae utilitas est ut propter Legem quam dicunt Gundobadam, cujus auctor extitit homo haereticus, et fidei Catholicae vehementer inimicus, cujus Legis homines sunt perpauci, non possit super illum testificari alter etiam bonus Christianus ? Lex Longob. l. 2. t. 55. § 22. Car. M. 39.: Ut infantes qui sine rationabili aetate sunt, non jurare cogantur, sicut Gundebada Lege viventes. Ubi Capit. Caroli M. l. 1. c. 63. 61.: Et ut parvuli qui sine rationabili aetate sunt, non cogantur jurare, sicut Gundebodingi faciunt. Hincm. de coercend. raptor. cap. 12: Tamen si Christiani sunt, sciant se in die judicii nec Romanis, nec Salicis, nec Gundobadis, sed Divinis et Apostolicis Legibus judicandos. Exstat haec Lex Gundebada in corpore Legum antiquarum, cum hac inscriptione: Liber Constitutionum, de praeteritis et praesentibus atque in perpetuo conservandis, editus sub die 4. Kal. April. Lugduni.

Lex Longobardorum, primo a Rothari Rege in ordinem digesta est, hoc titulo, apud Heroldum: Incipiunt Leges Longobardorum quas Rotharis Rex sola memoria et usu retinebat, et composuit, jussitque Edictum appellari, anno 77. ex quo Longobardi in Italiam venerant. Id etiam observatum ab Hermanno Contracto ann. 637: Per haec tempora Rotharius Rex Longobardorum, quamvis Arianus, justitiae tamen amator, Leges Longobardorum scripsit. Exhinc Grimoaldus, anno regni sui 6. Luithprandus anno regni 1. Ratchis et Aistulphus Reges, Legem hanc emendarunt, novaque Statuta addiderunt, quae in Editione Heroldina suis distincta capitibus habentur. Denique Carolus M. Ludovicus Pius, Lotharius, Pipinus, Guido, Otto, Henricus, Conradus Imperatores pauca quaedam adjecere, totusque Codex in tres libros dispertitus est, tametsi de tempore non constet. In hac autem recentiori Lege complura habentur ex Capitularibus Caroli M. desumta Capitula, quae indicavit in nupera ac accurata Capitularium Editione Stephanus Baluzius.

Lex Marinalis, Eadem quae Oleroniana. Minime. Charta Ric. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 66. v°: Concesserunt... terras et haeneditates, quae fuerunt Gailardi de Goot domini de Roaillac... apud Pessac marinali Lege et alibi in Burdelois.

Lex Marisci, Consuetudines, quae circa locos palustres in comitatu Essex obtinebant. Recognitores qui Legem sciant Marisci, in Abbrev. Placit. pag. 33. ann. 3. Joh. reg. rot. 9. et pag. 74. ann. inc. ejusd. rot. 6.

Lex Martiana. Galfridus Monemuthensis de Orig. Britannor. lib. 1. cap. 20: Post illum Guintelinus diadema regni suscepit. Erat ei nobilis mulier Martia nomine, omnibus actibus erudita: haec inter multa et inaudita, quae proprio ingenio invenerat, invenit Legem quam Brittones Martianam vocaverunt. Hanc etiam Rex Alvredus inter caeteras transtulit, quam Saxonica lingua Marchehelage vocavit. Eadem

Lex Merciorum, et Merchenelaga dicta: Merchenelae, in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 1. 3. 4. Jo. Bromptonus pag. 956: Marcia Regina Britonum, uxor Gwitelmi, a qua provincia Merciorum putatur denominata, Legem edidit discretione et justitia plenam, quae Lex Mercia vocatur. Has duas leges (Merciam et Molmuciam) Gildas Historicus de Britannico transtulit in Latinum, et sic vulgariter Merchenelaga, i. Lex Merciana, sive Lex Merciorum, postea dicebatur, qua lege olim octo Schirae, i. provinciae judicabantur, etc.

Lex Molmutina, a Molmutio primum in Anglia edita. Willelmus Westmonast. aetate 5. cap. 2: Succedente tandem tempore suscitavit probitas juvenem quendam, filium scilicet Clothonis Regis Cornubiae, qui Dunwallo Molmutius vocabatur... hic Leges Molmutinas statuit, quae usque hodie inter Anglos celebrantur. Brompton.: Primo Leges in Britannia edidit Dunwallo Molmucius, cujus Leges Molmucinae dicebantur, usque ad tempora istius Regis Edwardi (Confessoris) satis celebres. Gervasius Tilleberiensis de Dungallo Rege Angliae: Hic primus sibi fecit diadema ex auro. Hic fecit Leges Mulmucias, quae adhuc servantur in Anglia. Galfridus Monemuthensis lib. 1. cap. 16: Hic Leges, quae Mulmutinae dicebantur, inter Britones statuit, quae usque ad hoc tempus inter Anglos celebrantur. Statuit siquidem inter caetera, quae multo tempore post beatus Gildas scripsit, ut templa deorum, et civitates talem dignitatem haberent, ut quicunque fugitivus sive reus ad ea confugerit, veniam coram inimico suo haberet. Statuit etiam ut viae quae ad praedicta templa et civitates ducebant, necnon et aratra colonorum, eadem Lege confirmarentur. Idem cap. 18: Si quis autem scire voluerit omnia quae de eis statuerit, legat Mulmutinas Leges, quas Gildas Historiographus de Britannico in Latinum, Rex vero Alveredus in Anglicum sermonem transtulit.

Lex Mercatoria. Vide Mercatum, Nundinae.

Lex Mundana, Terrena, in Excerpt. Egberti cap. 130. Civilis, quae Extrinseca dicitur in Concilio Calchedon. can. 18. in Capitulari Aquisgran. ann. 787. cap. 28. cui opponitur Christiana, Ecclesiastica. Praefatio ad Concilium Moguntiacum ann. 813: In tertia denique turba sederunt Comites et judices in Mundanis Legibus decertantes, vulgi justitias perquirentes, omniumque advenientium causas diligenter examinantes, etc. Capitul. ann. 802. cap. 5. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 16: De legibus Mundanis ut unusquisque sciat, qua lege vivat vel judicat. Epitaphium Romualdi filii Arichis Principis Beneventani apud Camillum Peregrinum: Gromati pollens, Mundana Lege togatus,   Divina instructus nec minus ille fuit. Occurrit passim, in Concilio Toletano VII. cap. 1. Hispalensi cap. 1. 3. Parisiensi ann. 829. lib. 2. cap. 7. in lib. 1. Capitul. cap. 101. in Capit. Caroli Calvi tit. 43. part. 2. cap. 2. in Synodo Ticinensi ann. 850. cap. 22. in Tricassino tit. 7. in Fragmentis Capitular. editis a Baluzio cap. 10. apud Auxilium de Ordinationibus Formosi Papae lib. 1. cap. 30. Scriptorem Vitae Aldrici Episc. Cenoman. pag. 119. Hincmar. de Coerc. raptor. cap. 12. in Visione Wettini Monachi Augiensis n. 9. in Annal. Franc. Bertin. ann. 862. in Form. 16. Baluziana, apud Ivonem Carnot. Epist. 280. Fulbertum Epist. 41. etc. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 38.

Lex Mundanalis, Eadem notione. Charta ann. 1000. Marcae Hispan. col. 957: Sicut Legibus decretum est mundanalibus et Ecclesiastici Canones docent.

Leges Oleronianae, seu Leges maris, quarum Ricardum I. Angliae Regem auctorem asserit Seldenus in Dissert. ad Fletam pag. 532. et 539. et lib. 2. de Maris dominio cap. 24. quae quidem sententia, a Dionysio Morisoto lib. 2. et Cleyraco, a quo Leges editae sunt Rothomagi, deinde Burdigalae ann. 1647. refellitur, asserentibus ab Eleonora Aquitaniae Ducissa post reditum ex Syria conditas, iisque Rotuli Oleronis inditam appellationem, quas postmodum idem Ricardus I. Eleonorae filius auxit. Nec scio an eae additiones diversae fuerint ab Ricardi Charta continente Statuta illorum qui per mare ituri erunt, quam descripsere Hovedenus pag. 666. Matthaeus Paris pag. 111. et alii. Leguntur etiam eaedem Leges in Anglicum sermonem versae: nos Gallicas manuscriptas habemus. Vide, Pardessus Collect. Leg. Marit. tom. 1. pag. 288.

Leges Papaticae, Canonicae. Chart. ann. 962. apud Pertz. Leg. tom. 2. Append. pag. 162: Confusis vero Papaticis Legibus et jam abjecta ecclesia Romana.

Leces Partitarum. De iis ita Academici Madritenses in Diction. Hispan. v. Partidas. Por excelencia se llaman las Leyes de Castilla, que mando recoger el santo rey D. Fernando a los mas sabios jurisconsultos de su tiempo, cuya obra se concluyo y perficiono en tiempo de su hijo el rey D. Alonso el xj.

Lex Ripuariorum, quando constituta, dictum supra, ubi de Lege Bajwariorum. Laudatur autem tit. 70. § 4. Legis Ripuariae in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 90. Vide Ripuarii.

Lex Romana, Cathwlpho in Epistola ad Carolum M. Imp. dicitur totius mundi prima. Hoc nomine postea donatum Codicis Theodosiani Breviarium, quod Tholosae 20. Alarici anno collectum, biennio post per Anianum Aduris editum fuit, ut patet ex subscriptione Commonitorii Alarici ad Thimotheum huic Collectioni praefixi. Qui quidem Codex interdum in MSS. Auctoritas Alarici Regis, interdum, Liber legum, sed crebrius Lex Romana appellatur, ut in Codice Bibliothecae Regiae 1197: Incipit Lex Romana. In hoc csrpore continentur libri Legum Romanarum libri 13. Novellarum libri 5. etc. In Bibliotheca Ottoboniana, teste Brencmanno lib. 1. Hist. Pandect. alter exstat Codex MS. membranaceus, Lex Romana palam inscriptus, qui Theodosianum Codicem, hoc est potissimam Legis Romanae partem cum Novellis Theodosii, Valentiniani et Majoriani complectitur, addita Juris epitome, quique circa annum 1000. exaratus videtur; tum addit idem Brencmannus unum alterumque simile volumen a se visum fuisse in selecta Christinae, Suecorum quondam Principis, Bibliotheca, quae partem facit Vaticanae haud ignobilem. Quod ideo monendum fuit, inquit, ne Legis Romanae mentio ad Pandectas et Justinianeum svstema imprudenter extendatur, ut a quibusdam factum. Vide Savin. l. 1. § 37. Hac porro lege utebantur praesertim Galli Romani, id est, qui a veteribus Galliae incolis, qui Romanis, antequam Burgundionibus ac Francis parerent, ortum ducebant. Constitutio Chlotarii Regis cap. 4: Inter Romanos negotia causarum Romanis Legibus praecipimus terminari. Hac praeterea Lege vivebant provinciae Galliae quae Gothis paruerant. Regiones in quibus judicia terminantur secundum Legem Romanam, in Edicto Pistensi cap. 13. 16. 20. Regiones quae Legem Romanam sequuntur, cap. 31. Illi qui secundum Legem Romanam vivunt, in eodem Edicto cap. 29. 34. Vide Legem Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 9.

Sed et Legem Romanam in causis Ecclesiasticis observatam potissimum docent Concilium Aurelianense ann. 511. can. 1. Concil. Turonense ann. 567. can. 20. 21. Lex Ripuar. tit. 58. § 1. Gesta Dagoberti Regis Franc. cap. 35. Vita S. Praejecti ex Cod. Atrebat. tom. 1. Hist. Franc. pag. 673. Annales Francor. Bertiniani ann. 868. Lex Longob. l. 3. t. 1. § 37. Lud. Pii 55. Capitul. Caroli M. l. 7. c. 37. Add. 4. c. 29. 45. Adrevaldus l. 1. de Mirac. S. Bened. c. 25. Atto Vercellensis Episc. Epist. 3. ex iis quas edidit Lucas Acherius: Ivo Carnotensis Epist. 280. Cap. Super specula, Extra de Privileg. etc. Adde Joan. Sarisberiensem lib. 8. Policrat. cap. 22. extremo. Vide Innocentium Cironum ad 5. Compilat. Decretor. lib. 5. tit. 12. cap. 3. et Steph. Baluzium in Notis ad Capitul. Reg. pag. 995. Savin. l. 1. § 40.

Lex Saecularis, Eadem quae, Mundana, cuiopponitur Ecclesiastica, in Concilio apud S. Mariam Orreae in territorio Bigorritano, de quo Mabillonius tom. 5. Annal. Benedict. pag. 71.

Lex Salica, duplex fuit: prior quae ante susceptum Christianismum obtinuit, quamque eam esse putant, quae ex Fuldensi Codice ab Heroldo edita est sub titulo Pacti Legis Salicae, et quam postmodum Gotefridus Wendelinus erudito commentario illustravit. Qui ejus auctores fuerint, docet Praefatio Legi ipsi praefixa: Franci uti coeperunt legibus, et Legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suae proceres, electos de pluribus, his appellatos nominibus, Wisogast, Bosogast, Salogast, Widogast, in villis Germaniae Salechaim, Bodochaim, Wingehaim. Hi quatuor proceres per tres mallos convenientes, causarum origines sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut Lex Salica jubet, judicare decreverunt. Adde Gesta Regum Francorum, Chronicon Moissiacense, Adonem Viennensem, Sigebertum, Ivonem Carnotensem et Ottonem Frisingensem lib. 4. Chron. cap. 32.

Altera Legis Salicae editio illa est recentior, et a Regibus Francis Christianis emendata et correcta, quam publicarunt Tilius, Pithoeus, et Lindenbrogius, quibus indidem addita Capitula Caroli M. et Ludov. Pii. Multa de utraque Lege congesserunt Gotefridus Wendelinus ad Legem Salicam, et Dominicus in Assertore Gallico cap. 5.

Mansit etiam in Anglia Salicae Legis memoria, secundum quam delicta quaedam eluebantur, ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 87. et 89. ubi inter alia caput 45. Legis Salicae, indicatur.

Salici Homines, Qui Lege Salica vivunt. Lex Salica tit. 43. § 1: Si quis ingenuus Francum, aut hominem barbarum occiderit, qui Lege Salita vivit, etc. Salicus Francus, in Capit. ad eamdem Legem, in Decreto Childeb. § 14. et lib. 4. Capit. cap. 75. Salica persona, in Notitia Tabul. Casaur. ann. 8. Ludov. Imp. Lotharii filii.

Salicae Legis Judices, apud Adrevaldum Floriacensem lib. 1. Miracul. S. Benedicti cap. 25.

Salica Terra. Pactus Leg. Salicae tit. 62. § 6: De terra vero Salica in mulierem nulla portio haereditatis transit, sed hoc virilis sexus acquirit: hoc est, filii in ipsa haereditate succedunt. Sed ubi inter nepotes aut pronepotes, post longum tempus, de alode terrae contentio suscitatur, non per stirpes, sed per capita dividantur. Ubi Lex Salica tit. 62. § 6: De terra vero Salica nulla portio haereditatis mulieri veniat, sed ad virilem sexum tota haereditas pervenit. Charta Alamannica Goldasti 28: Hoc est, in Mechingen cum Salica terra, et hobis quae Canonicis pertinebant: et in Heminofum cum Salica terra, et hobis: et in Goldahun cum Salica terra, simul cum illa hoba quae illi adjacet, etc. Et Charta 64: Et in Witunouva marcha, tam marchis, quam aedificiis, excepta domo Salica, curtilibus, terris, pratis, etc. Infra: Et ille a nobis accipiat in beneficium... quod habemus in Maingas, excepta Salica terra, nisi 4. jugera ex ipsa. Joachimus Vadianus in Epist. ad Henricum Bullingerum, ait terras Salicas dici, quae ab omni servitute vacabant, quaeque a Germanis Frygelehengut vocantur, easque solos masculos spectasse, nulla prorsus parte ad mulieres attinente, ut est in Lege Salica. Addit Wendelinus Salicam terram fundum esse vel praedium quod Salicus homo possidet, qui ut nobilis est ac liber, ita et bona sua possidet libera alode, en franc aleu. Sed rectius, opinor, uterque dixisset, primitus ea conditione datas Saliis vel Salicis hominibus, terras ejusmodi, ut qui eas possiderent, militare officium vel servitium exhiberent, cujus cum mulieres haud capaces essent, ab earum successione eae submotae sunt Lege ipsa Salica, ut et in Lege Ripuaria tit. de Alode. Proinde terra Salica intelligi debet apud Marculfum lib. 2. form. 12. cum ait, diuturnam, sed impiam consuetudinem apud Francos teneri, qua de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habent. Vide Dissert. 17. ad Joinvill. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 493. Pardessus, in Commentariis Legis Salicae nuper editis pag. 704. infra Terra Salica in Terra.

Salicam terram felicius interpretatur Eccardus ad titulum laudatum Pactus Legis Salicae, Terram scilicet quae ad Salam, hoc est, ut exponit ipse, ad domum curtis praecipuam pertinet; eum enim in curte plures essent domus, praecipua dicebatur Sala, seu Domus Salica, ut habetur in Charta Goldasti 64. et terra ad eam pertinens domum vocabatur Salica, deducta voce a Germanico Sala, non a Francis Saliis, ut vulgo creditur. In Glossis MSS. Florentinis Terra salica redditur Selilant, qua posteriori voce, ut docet idem Eccardus, intelligi debet terra spectans domum curtis praecipuam, quam etiam adnotat nulli censui obnoxiam fuisse, quod alodii pars esset. Catalogus MS. redituum Abbatiae Fuldensis: In Isinesheim terrae Salicae agri cxxii. mansi censuales xxvii. vineae mansuales xii. aliae iv... in Medebach mansi censuales vi. et dimidia censualis viii. terrae Salicae lvii. agrorum; in Chaltebach terrae Salicae in uno campo lxxx. agri, in alio xc. in tertio xl. mansi censuales xvii. vinearum agri x. Donatio Caroli M. facta Ecclesiae Tigurinae: In Honica duos mansos et dimidium, praeter Salicam terram, de nostra propria manu in suam manum, ut justum est, percepit. Traditio MS. S. Henrici ad Monasterium Fuldense: Cum omni utilitate, quae pertinet ad eum locum, mancipiis, hubis, terra Salica, pratis, pascuis, molendinis, etc. Alia Traditio Fuld. MS.: Dedit illi beneficium, quod praedicta tenuit Acela, excipiens unam curtem Mulinhusen vocatam, ejus scilicet terram Salicam, cum xxxiii. hubis. Vide Decimae.

Lex Saxonum, quae in Collectione legum antiquarum descripta legitur, videtur ea esse qua utebantur ante Carolum M. qui iis subditis patrio jure uti ultro concessit. Poëta Saxonicus lib. 4. de Carolo M. ann. 803.: Tum sub judicibus, quos Rex imponeret ipsis, Legatisque suis, permisit Legibus uti Saxones patriis, et libertatis honore. Vide Lindenbrogium in Prolegomenis ad Leges antiquas. Alia, ni fallor, Lex Saxonica intelligitur in Diplomatibus Ottonis M. Imp. ann. 952. et Ottonis III. ann. 997. apud Hermannum Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphal. pag. 185.

Leges Tauri, Altera legum Hispanicarum collectio, quam commentariis illustravit Gomesius. Vide infra Majoratus 1.

Lex Westsaxonum, in Anglia, Westsaxenelaga dicta, ab Ina et Alvredo Regibus subinde edita: Qua Lege antiquis temporibus 9. australes Schirae, i. provinciae, quatenus flumen Thamesiae eas a reliqua parte Angliae secuerit, judicabantur, etc. Brompton. pag. 956. a quo Latine eae editae, ut Saxonice a Lambardo et Wenloco. Vide Leges vernaculas Willelmi Nothi cap. 3. 4. 8. 25. et Leges Henrici I. cap. 6. 9.

Lex Wisigothorum, ad Eurico Rege composita aera 504. ut testatur Isidorus Hispalensis in Chronico, cum antea tantum moribus et consuetudine tenerentur. Hanc correxit Leuvigildus, plurimasque adjecit Leges, plerasque superfluas auferens, ut idem scribit aera 608. Postmodum Chindaswindus et Receswindus plenissimum robur huic Codici dederunt, abolitis aliis omnibus aliarum gentium Legibus, ut est in Lege Wisigothorum lib. 2. tit. 1. § 1. 5. 7. 9. Novissima denique omnium recensio a Fl. Egica facta fuisse videtur, quam etiam in Concilio Toletano XVI. a Patribus confirmari postulavit. Hinc usus ejus in Hispania et Gothia, id est, Narbonensi Gallia, frequens, et quidem tantae auctoritatis, ut ex illa in Capitulare Caroli Mag. quaedam inserta legantur lib. 6. cap. 269. lib. 7. add. 4. cap. 1. Liber Legis Gothicae vocatur a Joanne PP. VIII. apud Ivon. part. 3. cap. 98. Haec fere ex Lindenbrogio, Catello lib. 3. Rerum Occitan. pag. 474. Marca lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 15. n. 1. et aliis. Adde Chronic. Regum Gothorum n. 1. 9. 19. in tom. 1. Hist. Francor. pag. 818. 819.

Lex, Monetarum in metallo probitas a lege requisita ac definita: Italis Lega, nostris Loy, Aloy. Chron. Alexandrin. ann. 22. Heraclii: Τούτῳ τῷ ἔτει γέγονεν ἀπὸ νόμου νόμισμα ἑξάγραμμον ἀργυροῦν. Concilium Remense ann. 813. can. 41: Ne solidi qui in Lege habentur, per 40. denarios discurrant. Charta ann. 1212. in Hist. Episcoporum Cadurcensium n. 87: Monetam istam non mutabimus, nec minuemus de pondere et Lege omnibus diebus vitae nostrae. Alia ann. 1213. ibid.: Et sex denarii debent esse ejusdem Legis et ponderis, cujus unus denarius. Alia ann. 1265. n. 130: Cum nos fecissemus operari monetam in Lege trium denariorum argenti, et in pondere 20. solidorum et 4. denariorum pro qualibet marcha, etc. Adde n. 105. et Perardum in Burgundicis pag. 276. Charta Petri Regis Aragon. ann. 1285: Unusquisque denarius cudatur et fiat ad Legem undecim denariorum et oboli, etc. Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1312: Noverint universi... quod pater noster tradidit nobis mutuo 60. millia Turonens. argenti S. Ludovici sanctae memoriae Regis Franciae, optimae Legis, quae sibi confessi sumus debere. Vide Liga 3.

Lex, pro Judicio. Legem audire, intelligere, in Pacto Legis Salicae tit. 38. § 7. tit. 48. § 1. In jus venire. Estre Legibus, ibidem tit. 76. pro Juri stare. Charta incerti anni apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 69: Deinde per tempus voluit Catweten istam elocutionem disfacere, et venerunt simul in Lege ante Jarnithin et filios suos. Jour de loi, dies juridicus quo judex pro tribunali sedet, in Consuetud. Hannoniensi cap. 50. Jugement de loi, ibid. cap. 17. et in Montensi cap. 12. 13.

Lex, Jus civile. Studium generale quinque Facultatibus, Theologia videlicet, Lege, Decretis, Medicina et Artibus compositum, in Confirmatione Academiae Cadomensis a Carolo VII. Franc. Rege ann. 1452. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 500.

Lex, Sententia Judicis. Pactus Legis Salicae tit. 59: Si quis alterum per Legem vicerit. Tit. 60: Dicite nobis per Legem Salicam, id est, pronuntiate sententiam secundum Legem Salicam. Leges Rachis cap. 7. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 88: Habeat licentiam causam agere et usque ad Legem perducere.

Lex, AEquum, jus, Gall. Equité, justice. Leg. Lusit. sub Alph. reg. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 11: Si maritus non vult quod cremetur mulier de malfairo, non cremetur vir, qui fecit malfairo; sed vadat liber quia non est Lex vivere illam, et matare illum.

Lex, Officium municipale, corpus civitatis. Reg. 2. sign. R. domus publ. Duac. ad 8. Jun. ann. 1439. fol. 26. v°.: Item fu alé audevant d'elle (Me. de Charolois) par les officiers de M. le Duc, le Loy et gens notables, etc. Lit. ann. 1447. pro civit. S. Audom.: Est ordonné que dez-cy-en-avant chacun an, pour faire cesser lesdits abus, laditte Loy de S. Omer se fera et renouvellera en la maniere qui s'ensuit... Item que avant que l'on procede à faire laditte élection desdits mayeur, echevins et jurés, etc.

Lex, Legitima pars haereditatis legibus constituta. Leges Grimoaldi cap. 5. Regis Longobard. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 50. col. 1: Similiter etsi filiae legitimae una aut plures, aut filii naturales unus aut plures fuerint, habeant Legem suam, sicut in hoc Edicto legitur: quia inhumanum et impium videtur nobis esse, ut pro tali causa exhaeredentur filii ab haereditate patris sui... etsi legitimi non fuerint, et naturales inventi fuerint, habeant Legem suam, id est tertiam partem.

Leges, Exactiones, tributa. Gregor. Turon. lib. 9. cap. 30: Ille cum juramento promisit, ut Leges consuetudinesque novas populo non infligeret, etc. Leges tortae, pravae exactiones, male toltae, in Charta Fulcon. Abb. Corbeiensis ann. 1055. in Tabul. ejusdem Monast. Vide Tortitudo 2.

Lex Augusti, Eadem notione, qua supra Bannum Augusti, Jus scilicet bannum quo messibus cavetur promulgandi, vel eo tempore vinum particulatim dividendi. Charta ann. circ. 1244. in magn. Chartul. nigro Corb. fol. 97. v°.: Li recommant et les Loix d'Aoust sont à l'église, dont mesires Jehans fait tort à l'église.

Lex Christiana, Quicquid ex jure curionibus a parochianis exsolvendum est. Concamb. Ebersperg. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 45. col. 1: Quatenus ab illius (ecclesiae) Sacerdote omnem Christianam Legem percipiant. Infra: Ut quicquid inhabitantes haec loca debent exsolvere Lege Christiana, in S. Sebastiani persolvant ecclesia. Alia notione occurrit supra pag. 84.

Lex Conditionalis, Servitus, conditio servilis. Charta manumis. ex Chartul. S. Alb. Andegav. in Bibl. reg.: Quemdam mei juris collibertum, nomine Robertum, Frogerii filium,... ab omni jugo servitutis absolvo,... et liberum eum facio a Lege conditionali ab hoc die in aevum, cum filiis et filiabus deinceps ex illo generandis, ac si ab ingenuis parentibus fuisset progenitus... Si vero ullus ex meis haeredibus... hanc libertatis chartulam supranominati Roberti de servili conditione liberationem... infringere temptaverit. Vide supra Conditionati.

Lex Decenna, Decalogus. B. de Amoribus in Speculo sacerdot. MS. cap. 39: Serva praecepta Moysi data Lege decenna.

Lex Excommunicationis, Jus excommunicandi vel puniendi per excommunicationem. Charta Anselli Episcopi Belvacensis anno 1099: Damus insuper potestatem et licentiam Ecclesiae S. Petri, ut Canonici excommunicent, et absolvant de suis propriis forisfacturis, et Legem excommunicationis habeant: sic tamen ut de casatis et de servientibus Episcopi, si Ecclesiae injuriam fecerint, ad Episcopum proclament, etc.

Lex Inoperationis, Qua certis diebus omnia placita cessant. Vide Inoperatio.

Lex Investiturae, Pactum in investitura feudali conventum. Vide Feudistas.

Lex Jurata, i. e. communitatis. Vide in Chora et Haltaus. Glossar. German. col. 1119. voce Kore.

Lex Monitoria, vim vocis explicat Laur. Bonincont. in suis Annal. ad ann. 1379. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 36: Erat Lex monitoria, qua qui admoniti erant, ad magistratus gerendos quasi inhabiles habebantur.

Lex Murdratorum. Vide Murdrum in Morth et Englescheria.

Lex Muta, Praescriptio. Hieratium juris Pontificii pag. 60: Sicut et tutor feudum sui pupilli nullis Legibus pendente tutela, verum etiam Mutis, quae Prescriptiones vocantur, sibi arrogare nequit, etc. Vide Muta.

Lex Mutata. Gall. Loy muée, Lex vetus emendata et illustrata. Pactum inter clerum et cives Leod. ann. 1287. tom. 2. Hist. Leod. pag. 401: Li maire l'évesque et le sergeant... doent aller sur le weriscaps à plus prés del enclostre, là où cil sera demeurant, qui la paine aura forfait; et li doent commander qu'il le paie dedans le terme, qui est et sera contenu en la Loy muée... Laquelle Loy muée notredit révérend pere et sire à notre requete nous a ottrié et donné à durer cinque cens ans, etc. Ly Loy muée, ly novelle loy, in Charta ann. 1424. ibid. pag. 445.

Leges Poenitentium, Bernardo Constantiensi Presbytero lib. de Reconciliatione lapsorum pag. 285. Liber ecclesiasticus, in quo continentur quae spectant poenitentiam peccatoribus imponendam et poenitentes reconciliandos.

Lex Publica, Instructio Legator. Papae ann. 1220. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 242: Studeatis ut capitularia, quae vobis mittimus praesentibus interclusa, sub competentibus verbis servata sententia, sub nomine regio in Leges Publicas redigantur, nobisque mittantur regiae bullae roborata munimine. Romanis Leges Publicae sunt quibus per pactiones derogare privatis non licet, Gall. Loix d'ordre public; hic vero eadem esse videtur quae Lex Mundana. Henric. Imper. ann. 1022. apud Pertz. ibid. pag. 563. Papae respondet: Omnia quae... instituit et reformavit paternitas tua... inter publica jura semper recipienda et Humanis Legibus solenniter inscribenda... corroboramus.

Lex Satura, Quae de pluribus simul loquitur rebus, dicta sic a copia rerum et quasi a saturitate, in veteri Vocabulario juris utriusque.

Lex Statutaria, Statuto communi magistratuum firmata et promulgata. Annal. Placent. ad ann. 1467. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 921: Dum una conventum esset... pro templo Divae Virginis restaurando, quod jurejurando annis quasi ducentis, Lege statutaria et municipali ita ostendente, et civitas promiserat instaurare. Vide Statutarii.

Lex Tricenaria, Praescriptio 30. annorum, in veteri Charta sub Carolo M. Locum habes in Perportare. Vide Jacob. Gothofredum ad leg. 7. Cod. Th. de Act. certo tempore finiendis. Tricennalia, apud Baluz. lib. 7. Capitul. cap. 248.

Lex Villana, Qua reguntur villani, rustici, manentes, mansionarii: alia enim est virorum nobilium lex. Consilium Petri de Fontaines, cap. 3. § 6: Si catel et ses convenances sont justichables par Loi Vilaine, et s'il n'est mie Gentixhoms de lingnage, etc. Et infra: Et se il est autrui frans hom, et il est coukans et levans en ton vilenage, kil tient de toy, lor convenroit il ke tu le menaisses par la Loi Vilaine.

Lex Vinagii, Praestatio certae vini mensurae pro vineis, ex jure domino fundi solvenda. Charta ann. 1253. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 632: Quod si die illa non reddiderint, proxima die sequenti et censum et consuetam vinagii Legem persolvant; ac si nec censum nec Legem reddere voluerint, etc. Vide Vinagium 2.

Lex Ultrata, vulgo Loi outrée, Judicium, quo jus seu lex impugnatur. Arest. scacar. Norman. ex Cod. reg. 4651: Puer non potest petere recordationem assisiae, nisi de Lege ultrata, puta de duello, vel stabilita, vel recordatione.

Legem Amittere dicitur infamis, perjurus, exlex: quia, inquit Bracton. lib. 3. Tr. 1. cap. 19. § 2. non est ulterius dignus lege. Legis beneficium et terrae amittere, in Regiam Majest. lib. 1. cap. 14. § 5.

Legem Apostatare, Contra legem agere, legi contraire. Leges Henrici I. Regis Angliae cap. 12: Qui legem apostatabit, werae suae sit reus prima vice: si secundo fecerit, reddat bis weram suam, qui tertio praesumat, perdat quidquid habet.

Legem Facere, Illud agere quod lex postulat, jurare nimirum summam petitam et unamquamque ejus partem esse indebitam, et alios secum adducere, qui vere juratum esse sacramento de credulitate sua suscepto affirment. Cowel. lib. 3. Instit. tit. 30. § ult.

Legem Facere. Quod justum est et secundum legem judicare. Charta ann. 1012. pro monast. Florin.: Si super aliquo de familia vel bonum ecclesiae tenentibus clamaverit (advocatus) quindecim diebus, et postea octo ab abbate justitiam expectabit; post haec si abbas ei Legem non fecerit, per se justitiam accipiet. Libert. Peron. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 160. art. 7: Si aliquis majori incedenti propter Legem villae faciendam, dedecus fecerit, decem libras dabit communiae. Libert. ann. 1370. pro commun. Tornac. ibid. pag. 375. art. 7: Les trante eswardeurs... feront avant toute euvre serement solennel... que il feront la Loy de la ville aussi bien au povre comme au riche. Hinc Prendre la Loy de la ville, Legibus municipalibus se subjicere, ibid. pag. 377. art. 23.

Legem Habere, Ex jure suo aliquid agere. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98: Evrart estant sergent du guet à cheval de nuit,... avoit Loy d'aler par nuit sous ombre de son office, etc.

Legem Wadiare, Spondere se ad diem judicialiter assignatum in Curiam venturum, et legem facturum, apud Cowellum lib. 3. Institut. tit. 30. § ultimo.

Legem Vadiare, Contravadiare, Facere. Legis vadiatio, dicitur modus tollendae obligationis: verbi gratia si quis super simplici contractu pecunias ab alio vendicet, potest ille vadiare legem contra eum, id est, potest spondere se ad diem sibi judicialiter assignatum in Curiam venturum, et legem facturum. Est autem legem facere in hoc casu, agere quod lex postulat, seu juramento firmare rem petitam esse indebitam, et alios adducere qui hunc vere jurasse sacramento suo asserant. Ita Cowellus lib. 3. tit. 30. § 6. lib. 4. tit. 13. § 4. Skeneus ad Regiam Majestatem lib. 3. cap. 1. v. 24. et Rastallus verbo Lex. Leges Henrici I. cap. 46: Et si Lex domino vadietur, differat caetera placita, donec lex deducatur per burgi legem, nisi de furto vel capitalibus, etc. Cap. 53: Legem vel rectum domino suo vadiaverit. Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 13. § 3: Et quo casu vadiet Legem quilibet se 12. manu, qua vadiata et plegiis inventis de Lege facienda, dabitur eis dies ad Legem faciendam, etc. § 4. Formantur autem verba legis secundum formam recordi, sicut in omnibus aliis Legibus faciendis observatur, etc. Adde lib. 3. tit. 2. cap. 37. § 4. 9. 10. Vet. Consuetud. Normanniae cap. 85: Se cil qui est querellé, enchiet de la Loy qu'il a gagée, il doit amender le mesfait à celui à qui il le fist, et à la Court. Vide, Bannum rewadiare.

Legibus Haereditare, Legitimam et quae ex legibus debetur, haereditatem adire, in vet. Notitia ann. 2. Ludov. Imp. apud Perardum pag. 35. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 178: Possessionibus suis, quas dudum aliis Ecclesiis et propinquis minime tradiderat, per strumenta cartarum multis subscribentibus Episcopis,... et nobilibus Viris, Legibus contradidit sanctae Cenomannicae matri Ecclesiae, etc. Charta Theoderici Regis, ibid. pag. 198: A memorato Aghilberto et a suis ministris sunt Legibus evindicata.

Legibus Invenire, Per vel secundum Leges. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 21. Carol. M. 38.: Cum 6. electis aut sibi 12. esse debeant, quales potuerint Legibus invenire, et sic juret, etc. Ita in leg. 1. Cod. Th. de Religione (16, 11.): Quae ad ordinarios cognitores, vel ad usum publici juris pertinent, Legibus oportet audiri, id est, secundum leges.