Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBELLA

LIBELLA, Parva libra, seu libra parvorum denariorum, qui aere et argento mixti Parvi vocabantur, unde eorum libra Libella dicta, quae 20. denariorum parvorum erat, quemadmodum libra vulgaris 20. denariorum argenteorum. Parthenoni Thura dictae, dioecesis Namurcensis, centum Libellas annuas delegasse legitur Jacobus de Croy Episcopus Camerac. in Nova Gall. Christ. tom. 3. col. 618. Vide Libra et Moneta.

Est etiam Libella dimidia choenicis pars. Vide Lex. jurid. Calvin. in hac voce.