Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBELLA

LIBELLA,² Piscis genus. Tract. MS. de Pisc. cap. 33. ex Cod. reg. 6838. C.: Libellam Massilienses peis jouziou appellant, non a foeditate, sed a tegumenti capitis similitudine, quo Judaei olim in Provincia utebantur, Hispani peis limo, limada toilandalo. Malim vocem Jouziou a Gr. Ζύγαινα, quo nomine Graeci illum piscem designant, deducere; quod Massiliensibus non est insolens.