Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBELLUS

LIBELLUS, Charta qua praedium in emphyteusin conceditur, quae quidem contractus ac pactionis species frequens olim fuit in praediis Ecclesiasticis: sub vulgari ac recepta nomenclatura, Precariae et Prestariae. Gerbertus Epist. 2: Nescio quibus codicibus, quos Libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est. Libellum facere de praediis, etc. frequens formula in Chron. Casin. lib. 1. cap. 50. 57. 59. 63. lib. 2. cap. 6. 7. 13. 20. 26. 58. 65. 67. 74. lib. 3. cap. 59. lib. 4. cap. 28. etc. Sub specie Libellorum possidere, apud Gregorium M. lib. 8. Ep. 61. Factis Libellis locare, lib. 9. Epist. 14. Tenere per Libellum, in Charta ann. 1179. exarata Papiae: Et omnes alias res quas tenent per allodium, vel per Libellum, vel per feudum, sive alio modo. Per Libellum habere, in Chronico Farfensi, apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 427. Per Libellum concedere, apud Leon. Ost. lib. 2. cap. 91. et in vet. Charta apud Ughell. tom. 5. pag. 684. Dare ad Libellum, in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 4. id est, in precariam aut emphyteusin. Libelli rerum immobilium, ibid. cap. 5. Vide lib. 4. cap. 11. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1168. de Imperatore: Bonos usus urbis, et locationis Libellos tertii et quarti generis conservabit. Id est, precarias ad tertiam vel quartam generationem concessas. Rollandinus in Summa Notariae cap. 1. rubr. de Notulis Ecclesiarum, ubi de Emphyteusi: Et contractus iste secundum diversas terrarum consuetudines diversis nominibus nuncupatur: dicitur enim Emphyteusis, Precaria, Libellus, Census, Fictum, etc. Vide Zazium de Feudis parte 9. § 36.

Libellum et Praestarium idem fuisse luculenter probat Instr. ann. 870. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 155: Priscarum legum auctoritates concesserunt, ut qualiscumque persona res ecclesiasticas sub usu beneficii in suis necessitatibus procurandis vel adsequendis adquirere voluerit, sub ipsius munificentia, qui capud ecclesiae praeesse dinoscitur, in nomine praestariae sive Libelli, eas tenere sub censo decem et novem annis debeat, atque his expletis aut ipsum Libellum renovare studeat, aut rector ecclesiae ipsas res in suo jure ac dominatione recipiat... Et postea vos, illustrissima Ingelberga augusta, a nobis expetistis, ut ipsam villam cum omnibus ad se appendiciis pertinentibus in nomine Libelli sive praestariae vobis concedere deberemus. Ad Libellum perpetualem, in Ch. ann. 1199. ibid. col. 161. Qui Libellus regis aut superioris domini consensu firmabatur. Charta Chunradi reg. ex Chartul. eccl. Vienn.: Priscorum norma et cunctarum legum patet auctoritas, ut quicumque res ecclesiae per Libellum habere voluerit, videlicet xxix. annis, ipsius petat suffragium et tuitionem, in quibus videtur habere dominationem. Quapropter ego in Dei nomine Chuonradus nutu Dei omnipotentis rex... tibi et ad unum tuum haeredem per Libellum sub usu beneficii concedo, etc.

Libellario vel Emphyteuticario jure dare, vel possidere, in Synodo Pontigon. ann. 876. cap. 10. Libellario jure dare in Chronico Casin. lib. 1. cap. 50. Libellarium placitum constituere, ibidem lib. 2. cap. 3. Libellario titulo dare, apud Senatorem lib. 5. Epist. 7. Sub specie Libellorum possidere, apud Gregor. M. lib. 8. Epist. 8. In terra aliena Libellario nomine residere, in Lege Long. lib. 1. tit. 9. § 22. Liutpr. 91. (6, 38.) Libellario nomine in feudum dare, lib. 1. Feud. tit. 5. § 1. lib. 2. tit. 9. § 1. Libellario nomine concedere apud Gregor. M. lib. 2. Ind. 1. Epist. 1. Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12. Ratherium Veronensem de Qualitatis conjectura pag. 211. Leonem Ost. lib. 1. Chron. Casin. cap. 47. in Chartis veteribus apud Ughellum tom. 1. pag. 874. 896. 1100. tom. 5. pag. 676. 677. tom. 7. pag. 1294. etc.

Libellarius, pro Libellus, seu Precaria. Charta Podionis Episcopi Florentini apud Ughellum tom. 3. pag. 56: Neque volo ut aliquis de ipsis Canonicis habeat potestatem de ipsis rebus Libellarios facere, aut aliquid donare.

Libellarium, Eadem notione. Charta Ottonis III. Imp. ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 503: Monasterium ipsum teneat cum omnibus privilegiis quae ab antiquis temporibus illi pertinere visa sunt, et quae noviter per chartulas homines illic contulerunt, aut per Libellaria in toto territorio Tuschano aut Centumcellensi.

Libellariae Leges, apud Gerbertum Epist. 12: Contemnetur Imperialis Majestas, cum in me, tum in se ipsa, in divisione sanctuarii secundum Leges libellarias facta, quia consentire nolo, etc.

Libellaria, Praedium libellario nomine, vel titulo, concessum. Gerbertus Epist. 6: De beneficiis et Libellariis, ex parte nostrum velle ex voto domini nostri Caesaris executi sumus. Charta Huberti Marchionis Savonae ann. 1061. apud Guichenonum in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 76: Contentionem autem vel litempraedii vel Libellariae, vel cujuscunque rei, etc.

Feudo opponitur et pro allodio usurpatur passim in Libris feud. Consule Calvin. Lex. jurid. Vide mox in Libellus.

Libellare, per libellum dare. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis Ambrosianae Basilicae pag. 429: Alicui dare, vel commutare, seu Libellare, vel venundare, etc.

Libellaticum, Concessio et datio ad libellum, seu emphyteusin, vel potius pensio quae pro libellariis praediis quotannis exsolvitur. Gregor. M. lib. 1. Ep. 42: Sed ipsa etiam Libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur.