Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBELLUS

LIBELLUS,² Causidici scriptum in litigiis. Statuta Massil. lib. 1. cap. 20. § 11: Si qua persona litigans in curia Communis Massiliae perdiderit causam suam per Libellum seu occasione Libelli male dictati, ille qui fuit dictator Libelli teneatur illi perdenti reddere, quod nomine salarii inde acceperat.

Latius patet haec definitio, proprior est, quam proponit Calvin. in Lex. Jurid.: Quaedam scriptura, in qua continetur nomen actoris et rei, res quae petitur et causa petendi. Has Libelli, Gall. Requête, demande, conditiones his versibus exprimit Hostiensis: Quis, quid, coram quo, quo jure petatur, et a quo,   Recte compositus quisque Libellus habet.

Libellus Anathematis, Excommunicationis bulla. Anastasius in S. Agapeto: Hic ortu Episcopatus sui Libellos Anathematis, quos invidiae dolo extorserat... incendio consumpsit.

Libelli Appellatorii. Vide Calv. Lex. jurid.

Libellus Confessionis, Quo quis reatum suum confitetur, et ab eo absolvi flagitat. Vide in Poenitentes.

Libellus Conventionalis, Charta conventionum. Charta ann. 1210. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 159: Tandem idem comes Libello conventionali super praedictis omnibus... quaedam specialiter ad jus ecclesiae pertinere recognovit. Libellus conventialis, in Consuet. Carcass. ex Reg. L. Chartoph. reg. ch. 3.

Libellus Divortii, in L. fin. poenituit ff de Divortiis (24, 2.), qui et Libellus repudii, apud S. Matth. cap. 5. v. 31. quo matrimonium dissolvitur.

Libellus Famosus, Gall. Libelle diffamatoire. Capitul. lib. 6. cap. 316: Si qui inventi fuerint Libellos famosos in Ecclesia ponere, anathematizentur. Et lib. 7. cap. 361: Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere. Adde cap. 200. ejusd. lib. ubi exilio mulctantur ejusmodi libellorum auctores: et Concil. Terracon. ann. 1329. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 288. ubi eadem excommunicationis sententia atque conspiratores innodantur.

Eadem, quae in Capitulis regum nostrorum statuitur poena adversus hujusmodi libellorum auctores divulgatoresve, legitur etiam in Legibus Poloniae a Prilusio collectis pag. 448: Si quis famosum Libellum, sive domi, sive in publico vel quocumque loco, ignarus repererit: aut corumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum. Si vero non statim easdem chartulas vel corruperit, vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit; sciat se quasi authorem hujusmodi delicti severae sententiae subjugandum. Extat titulus de Famosis libellis in Cod. Justin. lib. 9. tit. 36. Vide Dissert. de iis ad calcem Diction. Baylii.

Libellus Funeralis. Vide supra Funeralis.

Libellus Osculi, Charta donationis propter nuptias. Vide in Osculum. Charta dotalit. Teuthelinae ann. circ. 1020. ex museo D. de Clairambault: Haec omnia suprascripta examantissima conjux mea per hunc Libellum osculi tibi cedo ad habendum, tenendum et possidendum. Si autem aliquis fuerit qui contra hunc osculum venire aut ulla repetitione infrangere temptaverit, quod petit non vindicet.

Libellus Pensionarius, Quo pensio seu praestatio annua reservatur. Charta ann. 952. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 164: Quod si quolibet modo quispiam Chartam pro quavis modis vel tenore fecerint absque Libello Pensionario, hanc Charta inane et vacuam decerno permanere, et ipsa res sine omni obstaculo ad me meosque heredes redeat potestate.

Libellus Poenitentiae seu Poenitentialis, Quo quis imposita et indicta poenitentia, a reatu, quem ultro fatetur, absolvitur, aut absolvendus reservatur et Ecclesiae reconciliandus. Qui quidem libelli repudiantur in Addit. 3. ad Capitul. tom. 1. col. 1199: Repudiatisac penitus eliminatis Libellis quos Poenitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores. Vide in Poenitentes.

Libellus Praeceptorius, Scripti obligatio, Gallis, Obligation. Statuta Arelat. MSS. art. 161: Consules Arelatis recipiant omnes Libellos Preceptorios a conquerentibus, et satisfieri faciant creditoribus. Haud scio an melius legerim, Precatorios, Libellus quo quis aliquem de re quapiam precatur.

Nihil mutandum esse probant Statuta Avenion. ann. 1243. cap. 19. ex Cod. reg. 4659: Statuimus quod nullus inantea, nisi sit notarius, faciat Libellos praeceptorios ad lx. solidos superius, inferius tamen possint illos facere scriptores jurati a curia. Eodem sensu dicimus, Un billet à ordre.

Libellus nude, Eadem notione. Statuta eadem art. 139: Neque clavarii... possint... Libellum facere super bona communis... nisi de voluntate totius Consilii. Litterae Philippi Pulcri ann. 1292. insertae Litteris Johannis Franc. Regis ann. 1362. tom. 3. Ordinat. pag. 611: Quod habitatores dicti loci non teneantur Libellum reddere infra quantitatem 50. solidorum, nec usque ad dictam quantitatem; nec de aliqua quantitate de quo perceptum exstet a Curia dicti loci sigillo dicte Curie sigillatum.

Libellus Professionis, Charta qua quis monasticae vitae nomen dedit. Vita S. Bernardi edit. 1690. col. 1221: Post decessum beati viri simul in uno loco reperti Libelli Professionum octingenti octoginta octo, exceptis quam pluribus aliis, qui negligentia et longinquitate temporis dilapsi, non poterant inveniri. Vide, Libellaris Sententia.

Libelli Oblatio, In jus vocatio, Gall. Assignation, prima litis actio. Charta ann. 1329. in Chartul. AEduensi: Omnia et singula quae et prout superius sunt expressa tenenda firmiter, attendenda, complenda... inviolabiliter observanda de plano absque strepitu et figura judicii, absque Oblatione Libelli, contestatione litis, et sine copia litterarum praesentium facta parti alteri. Libelli oblatio non est vocatio in jus, sed ipsa scriptura judici porrecta, cujus titulus est in Decretalibus.

Libellus Recusationis, Quo judex vel testis recusatur, in L. apertissimi Cod. de jud. (3, 1.)

Libellos Dare. Tradit S. Augustin. lib. 22. de Civitate Dei cap. 8. Fideles, in quibus Dei miraculum quodpiam operatus esset, libellos dare solitos Episcopo, qui rem prout gesta esset, continerent, et populo recitarentur. Exempla ejusmodi libellorum profert idem Augustinus Ser. 31. et 39. de Diversis: morem vero etiam attigit Evodius Uzalensis Episcopus lib. 2. de Mirac. S. Stephani cap. 1.