Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBER

LIBER, Saxonice Land-boc, vel Bocland, id est, terra ex scripto, quasi terra libraria, terra testamentalis, in Legibus Kanuti Reg. cap. 32. apud Bromptonum. Terra haereditaria, in Legibus Alvredi cap. 20. et ejusdem Kanuti cap. 104. apud eumdem Bromptonum. Fundum, inquit Lambardus, veteres aut ex scripto, qui Bocland: aut sine scripto, qui Folcland dicebatur, possidebant. Quae fuit ex scripto possessio, commodiori erat conditione, haereditaria, libera, atque immunis. Fundus sine scripto, censum pensitabat annuum, atque officiorum servitute erat obligatus. Priorem viri plerumque nobiles, atque ingenui, posteriorem rustici fere et pagani possidebant. Iliam Angli vulgo Freehold, et per Chartam; hanc ad voluntatem Domini appellant.

Ejusmodi autem fuit conditionis Bocland, ut ad haeredes transire necessario deberet, proindeque alienari non posset, nec vendi. Leges Henrici I. cap. 70: Si Bocland habeat, quam ei parentes dederint, non mittat eam extra cognationem suam. Quod etiam statui in Legibus Alvredi cap. 37. observat Spelmannus, etsi aliam legis sententiam fuisse contendat Somnerus, nempe, alienari non posse, si testamento, aut alio scripto, id prohibitum fuerit. V. Leges Edwardi Senioris c. 3. et Henrici I. c. 13. Epistola Gauffridi Supprioris et Monachorum Ecclesiae Cantuariensis ad Regem Henricum II. apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind, pag. 210: Sed et hoc attestantur scripta vetustissima, quae lingua Anglorum Landbokes, id est, terrarum Libros vocant. Concilium Clovesohense ann. 822: Huic reconciliationi consensit, ea conditione, ut praefata Abbatissa praenominatam terram scilicet centum manentium, cum libris quos Angli dicunt Landhoc, et cum eadem libertate quam ante habuerat, in perpetuam haereditatem tradere. Mox: Ista quoque reconciliatio nec hac vice rata fuit, quia post haec praemissio 12. mensibus imperfecta remansit. Retenti sunt enim tres manentes de praedicta conditione, et Libri quinquaginta septem manentium, Liber de Bockland, Liber de Wambelea, Liber etiam Herferdingland. Rursum: At illa coram posita Concilio, suffusa leni pudore, omnia quae deerant, humiliter promisit se reditturam. Libros etiam quarundam terrarum quos ante non promiserat, cum terris in eodem Concilio Archiepiscopo libenti animo reddebat..... terram quoque 30. manentium ubi dicitur Cumbe, cum libello ejusdem terrae, pro emendatione Archiepiscopo dedit. Conventiculum Clovesohense ann. 824: Habuit autem Episcopus ante nominatus terram cum Libris, sicut AEthelricus ante praecepit, ut ad Wigorniensem Ecclesiam redderetur. Statuta autem atque decreta ab Archiepiscopo et ab omni sancta Synodo illa consentienti, ut Episcopus qui Monasterium et agellum cum Libris haberet, cum juramento Dei servorum,... sibi in propriam possessionem terram illam cum adjuratione adjurasset. Unde porro Angli et Dani boc et bog pro libro usurparint, vide conjecturam Olai Wormii in Literatura Runica cap. 1. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 493.

Liber Censualis, seu Polyptychum, in quo summa cujusque Ecclesiae seu Monasterii possessionum exhibebatur. Nullum antiquiorem novimus Codice MS. Irminonis Abb. Sangerman. regnante Carolo M. exarato.

Libri Claustrales, De vita monastica agentes. Testam. Alani episc. Autiss. ann. 1182. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 137: Dedit nobis praeterea septem calices et omnes Libros suos, tam claustrales quam ecclesiasticos.

Libri Deifici. Ita Christianorum libros sacros vocabant gentiles. Vide Passionem S. Felicis Episcopi Tubizacensis, et gesta purgationis Felicis Episcopi Aptungitani.

Libri Judicum, Codex legum Gothicarum apud Navarros Antiq. Navarrae pag. 421: Cindasuinctus Rex. Recesuinctus Rex. Egica Rex. Urraca Regina. Sancio Rex. Ranimirus Rex. Sarracinus socius. Vigila Scriba. Garsea discipulus. Hi sunt Reges qui abtaverunt Librum Judicum..... In tempore horum Regum atque Reginae perfectum est opus libri hujus discurrente T. xiiii. id est, 1014. Moretus vertit: Estos son los Reyes, que ajustaron el Libro del Fuerojuzgo.

Libri Lintei, In tela linea descripti, de quibus Titus Livius aliique Romanarum scriptores. Horum hic meminimus tantum ut moneamus telam hanc lineam aliam prorsus fuisse a charta nostra, quae usus est longe recensioris. Vide Mabill. lib. 1. Diplom. cap. 8. num. 16.

Liber Mixtus, si sic legendum, videtur esse genus esculenti cibis in Monasterio ministrari consuetis superadditum. Necrologium Parthenonis sancti Petri de Casis: iv. Augusti obiit D. Petrus Estrelatz, qui dedit Conventui unum Librum mixtum et unam crelhat apres lo mas pro pitancia. l. Libum.

Liber Ordinalis, Ordinarius, Ordinis, Liber in quo ordinatur modus celebrandi officii divini. Vide Ordinale.

Libri Nigri, de Necromantia, apud Eckehardum de Casib. S. Gall. cap. 2: Ne miremini, si diabolus a quo nigros Libros noctibus discunt, fascinatorum suorum calices, ne offenderentur, continuit. Martianus Capella lib. 2: Erantque quidam (libri) sacra nigredine colorati, quorum literae animantium credebantur effigies.

Liber Ordinarius, In quem quotidie referuntur acceptum et expensum. Leges Palatinae Jacobi II. Regis Majoricae inter Acta Sanctorum Junii tom. 3. pag. l: Habeat etiam tertium librum, qui vocetur Liber ordinarius, in quo scribat omnes receptas nostras et datas.

Liber Provincialis, Liber censuum, qui in diversis provinciis ecclesiae Romanae pensitabantur. Apocha census Romae persoluti inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 15: Sicut in Libro provinciali sive censuali Romanae ecclesiae vidimus contineri.

Liber Sacramentorum, Liber ecclesiasticus, in quo continetur Missarum officium, idem quod Missale 2. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 172. v°: Hujus rei ipsa Aldeardis et filii sui cum Libro sacramentorum, qui vulgo dicitur Missalis, donum super altare sancti Petri fecit. Vide in Sacramentum.

Liber Sacrificiorum, Eadem acceptione. Vide infra in Sacrificium.

Liber Saecularis, A profano et gentili auctore scriptus. S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 21: Pro signo Libri saecularis, quem aliquis composuit Paganus, generali praemisso signo Libri, hoc adde, ut aurem cum digito tangas, sicut canis cum pede pruriens solet; quod nec immerito tali animanti infidelis comparatur; quod etiam signum est canis.

Liber Pacis, qui, ni fallor, osculandus offertur Sacerdoti a Diacono vel Subdiacono. Charta ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariae Suession. pag. 445: Relictoque thuribulo in Choro, Diaconus offeret librum pacis, et hora consueta Subdiaconus portabit Librum pacis ad Abbatissam et Priorissam, et ad tenentes chorum, et ad alias Dominas, et exibit cum thuribulo et Libro pacis, alia quae ad celebrationem Missae pertinent, officiabitur faciendo. Infra: De modo incensandi ad Vesperas, de processione diei, de Pace et textu portandis, et de tota Missa, etc.

Libri Plenarii Evangeliorum, integer quatuor Evangeliorum textus, in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 499. col. 1.

Liber Sermocinalis, Qui Sermones continet. Vide infra Sermocinalis.

Liber Signorum, Qui, ut videtur, notis scriptus est. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 49. r°: Item statutum est quod omnia fodra, banna et condemnationes imposita et facta, et quae de caetero fient et imponentur per commune Vercellarum... scribi debeant per notarios camerae librorum communis Vercellarum in eorum libro, qui appellatur Liber Signorum. Vide Signum 7.

Liber Temporum, id est, Paralipomenon, apud S. Hieronymum lib. 2. in Ruffinum cap. 8.

Liber Vitae, Martyrologium, ad cujus calcem scribuntur nomina benefactorum. Testament. Bertichramni Episcop. Cenoman.: Sic quoque ut nomina illorum in Libro Vitae in ipsa Basilica recitentur. Infra: Post meum obitum ipsa S. Ecclesia in honore sancti Stephani ad suam revocet ditionem, et nomen meum in Libro vitae inibi, qui tunc tempore Pontifex fuerit scribi jubeat. Charta ann. 1219. apud Kennettum Antiq. Ambrosden. pag. 189: Et cum de hac vita migraverimus, facient nomina nostra scribi in Martirologio suo. Vide Martyrologium.

Ritus iste adscribendi in Libro vitae seu Martyrologio nomina Fratrum, benefactorum et eorum qui ex condicto in societatem admissi erant, ab ineunte saeculo sexto invaluit, uti colligere est ex laudato Bertichramni testamento. Ejusdem rei testes Litterae Theodetrutis matronae, quae eodem tempore, anno scilicet xliii. Chlotharii Regis ob donationes Dionysiano coenobio factas postulat, ut nomen suum in Libro vitae conscriberetur. Insignis hac eadem de re locus eodem aevo exstat apud Bedam in Epistola ad Eadfridum Episcopum et ad Congregationem Lindisfarnensium Monachorum. Observandum vero quod benefactores aliique non adscribebantur inter Monachos, sed inter Familiares; unde vetus Necrologium S. Benigni, ut docet Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 488. ita dispositum est, ut in duplici aperti codicis pagina iidem dies utrimque repetantur, et in uno quidem loco Fratres, in alio Familiares recenseantur. Plura vide apud Mabill. ibid. pag. 485. et seqq.

Liber Viventium, In quo quotidianae Monachorum praebendae, seu cibi et potus portiones diurnae, unde Liber viventium dictus, recensentur. Charta incerti anni apud Mabillon. tom 5. Annal. Bened. pag. 678: Praebendas aliasque administrationes, prout ab antecessoribus nostris accepimus, in hoc Libro qui dicitur Viventium, fecimus adnotari, quatenus Fratres liberiores in divino Officio peragendo redderemus, sublata totius murmurationis tinea.