Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBERO

LIBERO, (LIBERARE) Mittere, remittere, Expedier, envoyer, renvoyer. Vetera Statuta Corbeiensis Monasterii pag. 1. et 2. ubi de Monachis qui ad Cellas, vel ad ministeria sua mittuntur: Vel si alii adhuc mittantur Clerici vel Laici, non tamen ad illum numerum 150. adjungendi sunt, sed semper separatim habendi, et tunc Liberandi sunt secundum quod temporis ille qui praeest eis singulis dare jusserit. Isti vero 150. uno semper tenore in nostris diebus Liberandi sunt, sicut hodie per singulas officinas Liberantur. Ita liberari dicitur, qui causam suam prosecutus coram judice, prolata sententia ab eo domum remittitur. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 70. § 1. 95. (6, 42.): Si quis.... vivente eo (judice) requisierit dicendo, quod Liberatus non sit, faciat illi justitiam, post quantoscunque annos requisierit. Causam liberare, judicium conficere, proferre, ibidem tit. 20. § 9. tit. 52. § 1. 27. (4, 9.) 73. (6, 20.)

Hoc posteriori sensu legitur in Charta Roger. castel. Insul. ann. 1225. ex Tabul. S. Petri Gand.: Quod si eos (captos) Liberare nescientes (Scabini) et magisterium suum consulere et inquisitionem veritatis habere voluerint, abbas et castellanus eis et magisterii sui consilium et inquisitionem veritatis faciet exhiberi.