Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIBERO

LIBERO,² (LIBERARE) Praebere, dare, Gall. Livrer, délivrer. Capitula Caroli C. apud Carisiacum: Dedit omnibus licentiam... redeundi ad propria, exceptis his quos specialiter pro specialibus causis considerandis, vel pro dona Liberanda secum aliquantis diebus manere praecepit. Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciae: Senescallus praeparare et Liberare faciet hospitium. Matth. Paris ann. 1257: Rex interim Francorum fecit optime communiri Castra Normanniae, et a personis suspectis amovit custodias et Magistratus, et Liberavit eas suis Francigenis et Normannis. Charta Conventionum inter Henricum Regem Angl. et Willelmum Regem Scot. in Libro nigro Scaccarii pag. 38: Liberavit Rex Scotorum domino Regi castellum de Rokesburc. Infra: Liberavit... David fratrem suum in obsidem. Charta ann. 1337. apud Rymer. tom. 4. pag. 735: Praefatus comes... Liberatus fuit in prisona... detinendus.

Librare, Eadem notione. Bernardus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 12: Hospitibus et omnibus qui in monasterio ad equos praebendam recipiunt, ipse Librat eam. Computus ann. 1333. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 277: Item Libravit per manus Jacobi de Riveria usseriis regiis... taren... v. gran. xvi. Charta ann. 1392. tom. 2. Maceriarum Insulae Barbarae pag. 665: Sacrista et successores sui in perpetuum teneantur et debeant Librare singulis Canonicis... xii. denarios monetae in dicta Ecclesia Librari consueta. Occurrit in veteri Calendario Ecclesiae Claromont. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 508. in Epistola Clementis IV. PP. tom. 2. Anecd. Marten. col. 478. etc.

Livrare, Eodem perinde significatu, a Gallico Livrer. Charta vetus apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 836: Dux tenebitur assignare, tradere et Livrare eidem Comitissae x. m. librarum reditus. Alia ann. 1381. ibid. col. 1615: Episcopus incontinenti tradidit et Livravit eidem Laurentio..... dictum equum. Occurrit alibi.

Liverare, Liveratio. Statuta Vercell. l. 1. f. 15. v°.: Qui ostenderint ipsius Liverationis instrumenta, quae facta fuerint de jure, solvatur eis precium pro quo Liverata sunt.

Liberare Se, Gall. Se livrer, Sese tradere. Ogerii Panis Annales Genuens. ad ann. 1203. tom. 6. Muratorii col. 403: Papienses vero cum magna multitudine militum duxerunt illum (Regem Siciliae) ultra Lambrum, ibique expectatus a Cremonensibus et Marchione de Este, eis se Liberavit, et cum maximo gaudio Cremonam intravit.

Liberare, notione passiva non semel occurrit in Processu de Miraculis B. Simonis Erem. Aug. tom. 2. Aprilis pag. 628. et 629: Cursius Liberavit, id est, Liberatus fuit. Infra: Ejus filius Liberavit.

Liberare in Sacrario, Incerta notione legitur in Capitulis Adalhardi inter Acta SS. Benedict. saec. 4. part. 1. pag. 758. xlvii: De miscendo in sacrario et cito Liberando. xlviii: De tepide cantando.

Deliberare, Idem quod Liberare. Gall. Délivrer. Porrigere, in manus tradere, in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 285. 370. Capitul. Caroli C. tit. 43. extremo, apud Gaufredum Malaterram lib. 4. cap. 27. in Epistola 40. inter Sugerianas, etc. Vide Deliberare suo loco.

Deliberatio, Gallis Délivrance, in Chartis Parensalib. form. 9. apud AEgidium de Roya ann. 1395. in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 324. etc. Charta deliberationis, id est, traditionis, in Privilegio S. Amandi tom. 2. SS. Ord. S. Benedicti pag. 1094.

Deliberare. Concilium Dusiacense I. part. 2. cap. 33: Hincmarus autem respondit, quia febris illum tangebat, et statim deinde vellet Deliberari, ut sanguinem posset minuere, quo loco Deliberare est egredi.

Librare Equos, Pabulum, et quidquid nomine fodri significabatur, equis ministrare. Charta ann. circ. 1296. in Instrum. tom. 4. Gall. Chr. col. 35: Et quia dictus locus patens est omnibus viatoribus, et posset ab hospitibus maxime in Librando equos multipliciter gravari; nolumus quod in dicto Monasterio ministretur Libra equorum ibidem hospitantibus. Vide Fodrum.

Libragium Herbae, Jus exigendi librationem herbae seu foeni pro equis. Pacta ann. 1300. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 54. col. 1: Ordinamus quod dictus Consolatus et jus civaeri, bladorum, leguminum et aliorum, prout et de quibus soliti sunt praestari, Libragium herbae ac salinagium, quod olim dicebatur esse de juribus Consolatus praedicti. Vide Herbagium et Forragium in Fodrum.

Librare Festum, Die festo pecuniam distribuere. Kalendarium Claromont. apud Duchesnium in Notis ad Bibl. Cluniacens.: Quarto Nonas Jan. Octava S. Stephani et Odilonis Abbatis et Confessoris, pro quo festo Librando Odilo de Mercorio Canonicus Claromontensis.... promisit xl. solidos censuales aut reddere semel xl. libras, et debent Librari in Missa et Vesperis dicti festi.

Librare Nobiles et Francos in Dalphinatu dicebantur Castellani, qui nobilibus et Francis ad bellum profecturis, ac militaturis sumtibus Dalphini, cibaria necessaria providebant: hinc in Litteris ad Castellanos missis pro bellica citatione, ut observatur tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 48. saepius occurrunt haec verba: Castellani provisi per unum mensem Librare Nobiles et Francos Castellaniarum suarum. Charta ann. 1340. apud Duchesnium in Probat. Hist. Dalphin. Vienn. pag. 63: Ut primo allocetur et Libretur in exercitu et cavalcatis Dalphinalibus ipse (Aynardus Claromont.) et sua comitiva post D. Dalphinum. Alia ejusd. anni tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 53: Parati Nobiles et Francos vestrae Castellaniae Librare per omne tempus et modum in aliis nostris Litteris dicti mandi insertum. Vide mox Liberatio.

Liberare, Auctione facta adjudicare, occurrit in Charta ann. 1442. ex schedis Pr. de Mazaugues: Quod dictus nuntius pro qualibet incantatione et incantu faciendo per eum, recipiat denarios sex de rebus Liberatis seu ad incantationem venditis pro libra et non ultra; et ubi non Liberarentur res seu bona quae incantarentur, pro ipso eodem incantu tres denarios recipiat. Vide infra Librare 3.

Liberatio, Quidquid in pecunia, vel cibo, et potu, vel vestimentis a domino domesticis, aut Officialibus quotannis, vel certis ac definitis anni tempestatibus liberatur, seu praebetur. Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciae: Tunc Panetarius mittet Comiti duos panes atque vini sextarium, et coquus frustum panis et vini haustum: haec est enim Liberatio Senescalli illo die. Charta Roberti Ducis Norman. filii Ricardi: Habens unaquaque die... de Liberatione 6. panes et 6. fercula coquinae, et unum sextarium vini, etc. Ricardus Hagustaldensis de Episc. Hagustald.: In praedicta Eboracensi Ecclesia unam portionem de communi eorum pro Liberatione ipsius illi dedit. Rogerius Hovedenus pag. 738: Cum autem Rex Scotiae ad Curiam Regis Angliae venerit, quandiu ipse in Curia Regis Angliae moram fecerit, habebit quotidie de Liberatione 30. sol. et 12. wastellos dominicos, et 12. simenellos dominicos, et 4. sextaria de dominico vino Regis, etc. Brompton: Et dedit unicuique eorum vadia sua, et Liberationem ab illo die usque ad proximum Pascha sequens. Constitutiones Ottoboni Cardinalis apud Lindwodum, seu Concilium Londinense ann. 1268. cap. 49: Quidam Abbates, Priores, interveniente pretio... ad certum tempus vel ad vitam illorum quibus fit concessio, certum quid, quod communiter Liberationes appellant, communiter vendunt, et assignant pro vitae necessariis singulis diebus, vel certis temporibus exsolvendum. Charta ann. 1270. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 767: Scilicet in pane, potu, cibo... oblationibus, carnibus et aliis omnibus Liberationibus. Alia ann. 1318. apud Madox Formul. Anglic. pag. 316: Concessimus Johanni dicto piscatori unam Liberationem annuam in domo nostra quoad vixerit capiendam; videlicet qualibet septimana septem panes qui vocantur Prikelings, et septem lagenas cervisiae. Adde Chartam fundationis Sacrae Capellae Paris. ann. 1245. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 121. col. 2. et aliam Philippi V. Franc. Regis ann. 1318. ibid. pag. 128. col. 1. Liberationes diurnae, in Fleta l. 2. cap. 27. § 5. Ita usurpant Ricardus Hagustaldensis cap. 8. et alii. Le Roman de Florimont MS.: Si ont pris del Roi congié, Et li Rois leur a moult proié, Li povres perdu prend congié Qui prennent de lui Livraison, Et il et tuit si compagnon. Et il respond, Non prendrai mie, Livrer nous doit li Rois d'Ongrie. Le Roman de Vacce MS.: A ceux qui voudront promit terres, Si Angleterre peut conquerre: A plusieurs promit Livraisons, Riches soudoiers et bons dons. Maxime vero ita appellabant nostri vestes, quae certis anni tempestatibus ac festis a Regibus nostris, (atque adeo etiam proceribus aliis) liberis, domesticis ac officialibus quotannis praebebantur: idque Livrées vocabant. Computum Stephani Fontani Argentarii Regii ann. 1351: Ledit Argentier n'a rien délivré lesdits jeunes enfans de France, excepté pour Messeigneurs Jean et Philippes de France, et Loys de Bourbon, lesquiex furent vestus de Livrée avec Monsieur le Dauphin le jour de Noël, et retenus en sa compagnie: quar il fu ordené qu'ils seroient faits Chevaliers nouveaux à la feste de l'Estoile prochainement ensuivant. Alibi: Des dras que Madame la Royne et pour sa Livrée de myaoust, et aussi de la tonture et de la façon des robes d'icelle Livrées, l'Argentier en fait mise en son compte precedent. Rursum in alio cap.: Dras de laine pour le corps de Mons. le Dauphin, et de ceux de sa compagnie; c'est à savoir le Duc d'Orliens, le Comte d'Anjou, les Comtes d'Alençon et d'Estampes, et le Duc de Bourgogne, et aussi pour Mess. Jean et Philippes de France, et Loys de Bourbon, de leurs robes qu'ils orent de Livrée ensemble, et à part eus à la myaoust, et en compagnée avec lesdits Seigneurs, depuis qu'ils furent ostez du Gouvernement de Madame la Roine, des robes qu'ils orent à leur Chevalerie, et ceux aussi qui furent faits Chevaliers ensemble avec eux, c'est à savoir Messire Philippe et Loys de Navarre et Charles d'Artois, et des habits que ledit Mess. Charles ot avec lesdits Seigneurs et Comtes à la feste de l'Estoile. Haec et similia quae apud Scriptores nostros crebro occurrunt, docent cur pedissequi seu famuli Liberatas, seu les Livrées, dominorum suorum deferre dicantur: de quibus praeterea agimus in vocibus Pallium et Roba.

Librata, Eadem notione. Charta ann. 1394. ex Archivo S. Victoris Massil.: Johannes Abbas erat obligatus in 300. flor. auri causa emptionis pannorum diversorum colorum in butigia drapariae, tam pro suo vestiario, quam et pro vestiario seu Librata scutiferorum. Alia ann. 1480. ex eodem Archivo: Quidam verberavit acriter servitorem... portantem Libratam civitatis.

Manet id nominis, taeniolis ac lemniscis, quos pileis apponunt adolescentes, aut quibus se adornant mulierculae: sed et eo referunt Rigaltius et Meursius quod habet Constantinus Porphyrogenitus in Tacticis, ubi praecipit ut milites cassides habeant pulcre samiatas, in earumque cono τουφία μιϰρὰ, ἤγουν λιϐρία, id est, uti interpretantur, des Livrées. Quod si ita est, istius vocis usum perantiquum esse dicendum erit, tametsi vix putaverim Constantini aetate nostris ejusmodi taeniolas nuncupatas. Praebebantur autem Liberatae seu robae in festo Christi natalitio, et in Assumtione Deiparae, quas Livrées de Noel et de la Myaoust appellabant.

Librata, Hospitiorum praebitio seu designatio. Litterae Clementis VII. PP. ann. 1382. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 242: Ad haec si Romanus Pontifex, qui pro tempore fuerit, vellet cum sua curia in aliqua civitatum... regni Adriae morari, hoc possit libere et absque impedimento quocumque... et tam circa Libratas ordinandas, cancellos fta, rationes domorum, jurisdictione Marescalli libera et aliorum officialium curiae Romanae. Ordinatio Johannis XXII. PP. supra ordinandis Libratis Cardinalibus in Civitate Avenionis, apud Sebastianum Lantoni tom. 1. Histor. Avenion. pag. 164: In Librata superiori domus episcopalis assignata sunt hospitia infrascripta. Et infra: Istud hospitium exemptum fuit a dicta Librata, et loco ipsius hospitii fuit assignata ipsi Librata quaedam cava seu volta lapidea, quae est subtus ipsum hospitium.

Liberatio, Merces, salarium. Charta Henrici Regis Angl. ann. 1155. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. iv: Nullus Vicecomes, vel Baillivus noster, vel alius capiat equos vel caretas alicujus pro cariagio faciendo, nisi reddat Liberationem antiquitus statutam; sed et pro careta ad tres equos x. denarios per diem, et pro careta ad tres equos, xiii. den. per diem.

Liberatio, Voluntas, sententia, consilium. Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 127: Ergo quia votus, et Liberatio, et deliberatio mea est, ut, etc.

Liberatio, Securitas, cautio. Conventio inter Henricum Reg. Angl. et Theodorum Comitem Flandriae in Libro nigro Scaccarii pag. 30: Si Rex eos (obsides) tamdiu retinere voluerit ad Liberationes Regis, etc.

Clericus Liberationis, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiae cap. 5. qui Liberationibus annotandis et describendis praeest.

Liberata, Praebitio, Livrée. Tabularium Dunstapulense: Liberata bosci quam habet Prior in Bocwood. Infra: Liberata prati in le South-Maede. Statuta Henrici IV. Regis Angl. Apud Westmonast. ann. 1. inter caetera statuitur, quod nullus Archiepiscopus, Episcopus, Abbas, vel Prior, nec aliquis alius Ecclesiasticus, vel temporalis cujuscumque status seu conditionis existat infra Regnum Angliae, det aliquam Liberatam panni, nisi solummodo familiaribus et officiariis suis, ac illis, qui de consilio suo existunt tam spirituatibus, quam temporalibus in una lege, vel in altera eruditis, etc. Vide Capitium.

Liberata, Idem quod Liberatio. Nicol. Upton. lib. 1. de Militari officio cap. 17: In Anglia quando Rex aliquem nobilitat, solet una cum feudo signum, hoc est, Liberatam suam nobilitando condonare, etc. Vide Sebastian. Fantinum Castruccium in Hist. Avenionensi pag. 288.

Breve de Liberate, Chartula liberationis. Mandatum Henrici III. Regis. Angl. ann. 1262. apud Rymer. tom. 1. pag. 751: Mandamus vobis quod scrutatis rotulis Cancellariae nostrae, faciatis habere venerabili Patri R. Carent. Archiep. Breve suum de Liberate de termino S. Michaelis... de annuo feodo suo, quod percipit ad scaccarium nostrum.

Liberatura, ut Liberata, Praebitio. Statuta Ricardi II. Reg. Angl. ann. 1380. apud Rymer. tom. 7. pag. 242: Item, quod quilibet scholarium praedictorum de Liberatura sua sibi fieri faciat robam talarem, decentem et honestam pro statu clericali. Charta Henrici VIII. ann. 1545. apud eumd. Rymer. tom. 15. pag. 76: Damus... licentiam specialem quod ipse deinceps annuatim quolibet anno... dare possit viginti Liberaturas panni... dabit Liberatas seu Liberaturas panni.

Libratura, Eadem notione. D. Episcopus Cabilonensis pro procuratione Prioratus de Chievres percipit sex libras Viennenses et unam thuris libram in festo S. Vincentii; delatori vero debet Praesul unum candelae cereae cubitum et unam Libraturam avenae, tom. 4. Gall. Christ. col. 909.

Libratio, ut Liberatio, Praebitio, distributio. Jura et reditus Ecclesiae Nobiliac. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 527: In festo B. Juniani accipit Abbas a Priore unum bovem ad faciendas Librationes. Charta Guidonis Comitis Nivern. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 31: Dominus de Thierno petebat sibi praestari talem Librationem, qualem uni ex Canonicis praestatur in pane et vino et denariis. Testamentum ann. 1337. ibid. pag. 311: Lego ecclesiae Camaleriae perpetuo duas Librationes vini et panis quolibet anno. Charta ann. 1223. ibid. pag. 490: Assedimus... xl. solidos Claromont. debitales in redditibus villae nostrae de Mona percipiendos in perpetuum annuatim... ad Librationem dicti anniversarii faciendam. Pro quodam annuo reditu sumi videtur in Charta ann. 1239. tom. 1. Chartular. S. Vandreg. pag. 1119: Quidquid de Libratione percipiebamus annuatim ratione dicti molendini.

Libratio Claustri, Libratio Superpellicii. Haec distributio est quae singulis fit Clericis, qui divinis intersunt officiis; illa vero quae iisdem fit ratione praebendae. Epist. Clementis IV. PP. pro Eccl. Aniciensi ann. 1267. tom. 2. Anecd. Marten. col. 478: Clericuli omnibus Horis intersint, et si duabus Horis diurnis vel nocturnis defecerint, priventur Libratione superpellicii ipsa die. Et si succentor negligens fuerit circa correctionem eorum, die illa qua non correxerit negligentes, claustri Libratione puniatur. Et col. 479: Quilibet qui in Canonicum ejusdem Ecclesiae fuerit receptus, vel dignitatem seu personatum adeptus, nihil percipiat de Librationibus superpellicii vel praebendae, prima Libratione dumtaxat excepta, donec, etc. Hinc

Libratus Canonicus dicitur, qui hujusmodi Librationes percepit. Bulla Innocentii VIII. PP. pro Canonicis Genevensibus ann. 1484. in Continuatione magni Bullarii Rom. pag. 291. col. 1: Ordinarunt quod singula nomina Canonicorum per ordinem secundum eorum receptionem in libro regulae scribantur... et ille prior vel primus esse dicatur et senior, qui primum manualiter in choro extiterit Libratus, licet alius forte primo extiterit installatus et receptus, sed non Libratus.

Livreia, ex Gallico Livrée. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1316. ex Tabulario S. Wandregesili: Significatum est nobis forestam nostram... multipliciter devastari sub umbra Livreiae, quam percipiunt Abbas et Conventus S. Wandregesili, etc.