Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMBULO

AMBULO, (AMBULARE) Ire, proficisci, equo vehi, peregre ire. Glossae MSS: Bitit, Ambulat. Bitire, ire. Infra: It, ibit, Ambulavit. Ambula in jus, apud Plautum. Anonymus Valesianus de Constantino M.: Ambula Constantinopolim ad Justinum Imperatorem. Messianus Presbyter in Vita S. Caesarii Arelat. lib. 2: Effecit, ut vir Dei ad civitatem illam Ambularet. Gregorius Turon. Lib. 9. Hist. cap. 20: Non est optimum, ut neptis mea Ambulet, ubi soror sua est interfecta. Ita lib. 6. cap. 11. de Vitis Patrum cap. 7. Regula 1. SS. Patrum cap. 8. Decretio Childeberti cap. 7. Praeceptum Theodorici Reg. Fr. apud Mabillon. de Re Diplomat. pag. 471 Breq. 197. ann. 681. Ubi de ipso monastirio, vel de ejus villis, tam Ambolandum, quam revertendum perexirent. Placitum Childeberti III. Reg. ibid pag. 477. Brequ. n. 232. 23 dec. 694.: Quando Genetor noster Theudericus quondam Rex, partibus auster hostileter visus fuit Ambolasse, homo nomine Ibbo quondam, nullatenus ibidem Ambolasset, etc. Ubi in mentem venit nostrum, aller pro ire, ex ambulare, formatum, ut ex ambler, aller effictum fuerit. Conjecturam severioribus libenter exponimus. Hac notione utuntur Paulus in Vita S. Hilari Abbat. Galeat. n. 5. 7. Lex Alemann. tit. 23. § 4. Lex Longobard. lib. 1. tit. 14. § 6. 7. 8. Roth. 21, ibique formul. Liutpr. 82 (6, 29). Aistulph. 13: in exercitu ambulare. Capitula Caroli C. pag. 135. Capit. Caris. ann. 864. art. 14. Marculfus lib. 1. form. 23. Hincmarus tom. 2. pag. 593. Concilium Wormatiense ann. 868. can. 18. Anastasius in Vitis PP. pag. 27. 32. 35. 37. 38. etc. Vetus Testamentum passim, etc. pro Exire, Gall. Sortir, in Chartul. Celsiniam. ch. 378: Iste ostages in preison veniat ad Celsinanias, et de illa preison non Ambulet, sine absolutione de priore.

Deambulator, Qui peregre proficiscitur. Eckehardus de Casibus S. Galli cap. ult.: Deambulatoribus peregrinis, qui Romam ibant, jungitur.

Ambulare super aliquem. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 19: Qui super aliquem Ambulaverit, et sic eum pro quacumque causa occiderit, etc. Gall. dicerent: Courir sur quelqu'un.

Liutpr. 20. (4, 2.) Walterus ex Lindenbrogii var. lect. scripsit Adsalierit. Male, ni fallor, nam vox Adsalire propria est Leg. Salic. et Capitul. Franc.; et in formula huic ipsi cap. Liutpr. 20. juncta, legitur: Quod tu Ambulasti super, etc.

ambulare dicitur de Episcopo qui lustrando peragrat dioecesim suam. Index veterum Canonum inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 28: Ut Episcopus per dioecesim suam Ambulans duos solidos tantum accipiat.

Ambulare Ante Sanctum, Ad aedem ejus nomini sacram ire. Chartul. eccl. Vienn.: Ego Artaldus et uxor mea nomine Petronilla cedimus ecclesiae S. Andreae... vineam, quam acquisivimus in pago Viennensi,... quia mulier mea non habebat filium, sed tantum filias; et Ambulavit ante sanctum Maximum, et deprecata est Dominum, et exaudivit eam, et imposui ei nomen meum, et vocatus est Artaldus.

Ambulare ad Maritum, Nubere, in Legibus Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 51. col. 2. Liutpr. lib. 2. cap. 8. (14.), ubi sorores qui ad maritum ambulaverint opponuntur iis quae in casa patris remanserint. Ibidem lib. 6. cap. 94 (114.), neque ibi ad maritum ambulare est nude nubere, sed domum paternam deserere.

Ambulare Mensura, dicitur in iisdem Legibus apud eundem Murator. pag. 64. col. 2 Liutpr. lib. 6. cap. 16. (69).Aliae vero res quae divisae fuerint inter fratres seu nepotes, vel ubi Mensura tracta est, sortes stantes adaequentur. Nam ubi per xl. annos Mensura minime Ambulaverit, et causa probata fuerit, quod jure quieto possedisset... per sacramentum finiatur, etc. Mensuram trahi et Mensuram ambulare, quae idem sonant hocce in loco, aliud nihil significare videntur, quam haereditatem dividere et in aequas partes distribuere: hac ergo lege statuitur, eum fore legitimum possessorem, qui rem quamcumque per quadraginta annos possederit, modo Mensura non ambulaverit, hoc est, modo rei illius per id tempus nulla fuerit facta partitio, istudque per sacramentum comprobetur.

Ad hujusce legis sensum aptior mihi videtur interpretatio, qua Ubi per quadraginta annos mensura minime Ambulaverit, intelligitur, ubi per 40. annos nulla exorta est difficultas de portione, quae alicui obvenit, quando res divisae fuerunt inter fratres, per mensuram, hoc est, justam aestimationem; ad possessoris sacramentum quaestio debet referri, ut lis intentata finiatur; maxime cum causa possessionis probata fuerit.

Ambulare pecunia dicitur, quae, ut vulgo loquimur, currit, cursum habet, in usu est, a cours, in Pragmatica Sanctione Justiniani cap. 19. Vadere, in Concilio Francofordiensi ann. 794. can. 5: Et in omni emporio Vadant isti novi denarii, et accipiantur ab omnibus. Hinc

Ambulatoria Moneta, Quae in usu est, apud Ludewig tom. 5. Reliq. MSS. pag. 328. Vide Moneta usualis.