Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMBULO

AMBULO,² (AMBULARE) Pertinere. Charta Dagoberti Regis, apud Henschenium de Tribus Dagob. pag. 28: Qualiter omnes resjuris nostri in pago Laudemburgensi, et quidquid ad nostram urbem Ambulare visum est, et omne, quod ad fiscum nostrum hactenus pertinebat, etc.

ann. 627. Breq. n. 65. Ibidem infra: Et quidquid dici aut nominari potest, sicut prius ad nostrum usum Ambulare videbatur. Charta dubiae fidei.