Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGNA

LIGNA, Litterae Philippi Franc. Regis pro Ecclesia Constant. ann. 1319. ad calcem Indicis beneficiorum ejusd. Eccles: Decima Lignarum crassi piscis totius rippariae maris, etc. Sed puto legendum Lignorum, a Lignum, Lembus: Naves ad crassum piscem memorantur in Craspiscis. Melius forte Lingua subtitueretur, ut videre est infra in Lingua balenae. Vide supra Cenus.