Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGNUM

LIGNUM,² Phaselus, vel Lembus: Legno Italis, et apud Joan. Villaneum lib. 7. cap. 69. 91. 93. lib. 9. cap. 61. et in Alfonsinis part. 2. tit. 25. leg. 7. Lenys, apud Raimundum Montanerium in Chron. Regum Aragon. cap. 131. et in Hist. Expugnat. Minoricae f. 83. Cambro-Britannis Llon. Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 36: Quidam volentes visitare limina B. Willibaldi, se conduxerunt in quodam Ligno, quod dicitur Lloze. Germanis Floss est ratis. Walafridus Strabo in Vita S. Galli cap. 17: Illi navicula conscensa, totis nisibus ire festinantes, Ligno natatili profundi terram sulcante, nocte proxima pervenerunt ad Ducem. Epistola Fr. Paschalis Minoritae apud Waddingum ann. 1342. 10: ascendentes unum Lignum, per Mare nigrum, profecti sumus usque ad Chazariam. Lignum cum quo navigabat, in Chronico Siciliae tom. 3. Anecd. Marten. col. 29. Ligna navigabilia, ibidem col. 69. et 79. Ligna navalia armata, in Bulla Clementis VI. PP. ann. 1345. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 526. Utuntur passim Scriptores Italici, Tho. Archid. in Hist. Salonit. cap. 33. 36. Chronica Pisana ann. 1177. Statuta Venetor. lib. 6. cap. 68. Historia Cortusior. lib. 8. cap. 16. Joannes Carmessonus in Vita S. Petri Thomasii cap. 4. Charta in Probat. Hist. Franco-Byzantinae pag. 11. Annales Genuens. tom. 6. Muratorii col. 303. 385. 389 401. 584. etc. Adde Statuta Arelat. MSS. art. 105. et 144. e Codice D. Brunet fol. 42. et 48. Statuta Massil. lib. 4. cap. 1. 6. 7. 16. et alibi passim; Historiam Dalphin. tom. 2. pag. 278. etc. Lin, nostris, olim. Vetus Comput. Theobaldi de Chepoy ann. 1310. in Camera Comp.: Quand Roqueford fu pris, Messire de Chepoy retint 2. galies et 1. Lin, quant les autres s'en allerent à Venise, pour ce que cil de Salonique armoient 5. Lins pour nous destourner les vivres. Thomas Walsinghamus pag. 318: Duae grandes galeiae, et aliud genus ratis quod vocatur Line, et una bargia, et 7. balingariae periclitatae sunt ante villam de Collesa.