Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGNUM

LIGNUM,⁴ interdum nude, saepius Lignum domini vel Dominicum, pro Crux. Stat. pro lanif. et pannif. ann. 1217. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 197. v°: In Narbona vero... in parte dextra ejusdem primi capitis panni tenetur Lignum, id est, Crux duplex, in medio unius flos lilii. Instr. ann. 1059. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 234: Coenobium Loci electi, ubi mirificum habetur Lignum Dominicum, etc. Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 66. col. 1: Lignum Domini rotundum cum pede, et alia duo Ligna cum pedibus. Charta ann. 1242. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 488: Unum calicem parvum argenti, et unum Lignum Domini, etc.

, Lignum Domini II. Thes. eccl. Claromont. an. 980. p. 39. in mus. arch. dép.