Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIGO

LIGO, (LIGARE) Comprehendere. Vide Ligamen 2.

Ligare Duellum, De duello convenire, quomodo dicimus Lier une partie. Charta Galcherii Comitis Regitestensis ann. 1255. pro libertatibus villarum de Raucourt et de Heraucourt: Si duellum Ligatum fuerit coram Praeposito per testimonium Scabinorum. Et infra: Sciendum est quod duellum Ligari non poterit.

Ligare Crinibus. Histor. Archiep. Bremens. de Johann. vers. 88. Lappenb. pag. 28: Bremensis ecclesia curiae vacabat Per mortem Florencii, qui hanc aspirabat, Bernardi praepositi, qui sponte cessabat; Hos discors electio Crinibus Ligabat.

Ligare Ecclesiam. Vide Obligati 2.