Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMEN

AMEN, Breviloq. Amen, i. Vere vel fideliter, sive aeternaliter. Item idem est quod Fiat. Item idem est quod Veritas. Graecismus: Verum, vere, fiat, Amen tria denotat ista, Si verum, nomen, adverbium sit tibi vere, Amen, Amen, vere, duo sunt adverbia vere, Amen pro fiat, tibi verbum deficiens est. Lexic. Graec. MS. Reg. cod. 2062: Ἀμὴν, πεπιστωμένως, ἀληθῶς, ἤ ἀντὶ γένοιτο. Vide praeter Scriptores de Officiis divinis, Baron. ann. 57. n. 163. N. Fullerum lib. 1. Miscell. sacr. cap. 2. et Card. Bona lib. 2. Rer. Liturgic. cap. 5. n. 6. Goarum ad Euchologium pag. 138. et Henric. Valesium ad Eusebii Hist. lib. 6. cap. 43. lib. 7. cap. 9.