Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LILIUM

LILIUM, -Corona, Rex ipse. Instr. ann. 1384. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 76. col. 2: Item ponunt quod, exigente nobili et praecipua justicia Lilium-coronae, ut decuit, prospicere volendo indempnitati sui ipsius et subditorum ipsius civitatis regiae peculiaris Nemausi, distulit repentinam exequtionem et incivilem praeoptatam per dictos nobiles, in hoc exheredare volendo Lilium-coronam, si processum fuisset repentine.

Lilii Flos in signum salvae gardiae apponebatur. Charta ann. 1312. ex Bibl. reg.: Praepositus Regalis-montis, ut gardiator specialis, auctoritate regia... gardiam ibidem posuit et signum floris Lilii in demonstrationem ejusdem gardiae.