Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LILIUM

LILIUM, Epistyliorum, et aliorum operum ornamentum, formam lilii referens: ϰρίνον, Anonymo in Descript. S. Sophiae. 3. Reg. cap. 7: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere Lilii fabricata erant, etc. Gaufridus Grossus in Prologo ad Vitam S. Bernardi Tironensis: Et candelabri calamos, scyphos, spherulasque et Liliorum repansiones. Leo Ost. lib. 3. cap. 28. (al. 26.): Columnas, bases, ac Lilia, nec non et diversorum colorum marmora abundanter coemit. Gregorius M. lib. 1. Epist. 66: Id est, in argento calices duos, coronas cum delphinis duas, et de aliis coronis Lilios, etc. Vetus Charta Cornutiana edita a Suaresio: Cantharos aereos majores 6. minores 12. et Lilia aerea 2. et stantaria aerea 13. Ardo Monach. in Vita S. Benedicti Abbat. Anianae n. 23: Septem scilicet candelabra fabrili arte mirabiliter producta, de quorum stipite procedunt hastilia, sphaerulaeque, ac Lilia, calami ac scyphi, etc. Vide Anastasium in Vitis PP. pag. 34. 143. 189. et quae notavimus in Descript. AEdis Sophaniae num. 59. necnon Annales Mediolan. ad ann. 1389. tom. 16. Muratorii col. 807. ubi memorantur Collana auri cum botonis xxxii. merenatis et Liliis v. albis cum certis perlis, etc.