Close Window

Lewis : veto

veto, vĕto, ŭi, ĭtum, 1 (old form vŏto: votes, Plaut. Trin. 2, 4, 56: votitus, id. As. 4, 1, 44; cf. Non. 45, 4; perf. (poet. and late Lat.) vetavit, Pers. 5, 90: vetati sunt, Vulg. Act. 16, 6), v. a. etym. dub., not to suffer a thing to take place, not to permit, to advise against, oppose, forbid, prohibit a thing; and, with a personal object, not to permit one to do a thing, to prevent or hinder him from doing it, not to grant, to forbid him a thing, etc. (syn.: interdico, inhibeo); constr. most freq. with acc. and inf., less freq. with the simple inf., the simple acc., with ut, ne, or the simple subj., or absol. In gen. With acc. and inf.: lex peregrinum vetat in murum ascendere, Cic. de Or. 2, 24, 100; cf.: quae (lex naturae) vetat ullam rem esse cujusquam, nisi ejus, qui tractare et uti sciat, id. Rep. 1, 17, 27: ab opere legatos Caesar discedere vetuerat, Caes. B. G. 2, 20: rationes a te collectae vetabant, me rei publicae penitus diffidere, Cic. Fam. 5, 13, 3: ridentem dicere verum Quid vetat? Hor. S. 1, 1, 25: non me ulla vetabunt Frigora Parthenios canibus circumdare saltus, Verg. E. 10, 56: hos vetuit me numerare timor, Prop. 2, 29 (3, 27), 4; 2, 32 (3, 30), 8: cum leges duo ex unā familiā non solum magistratus creari vetarent, sed, etc., Caes. B. G. 7, 33: castra ... vallo muniri vetuit, id. B. C. 1, 41: quae (lex) de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui vetaret, Cic. Rep. 2, 36, 61.—Pass.: cum equites Romani flere pro me edictis vetarentur, Cic. Red. Quir. 5, 13: sterni vetabere terrā, Luc. 4, 647: Nolani muros portasque adire vetiti, Liv. 23, 16, 9: redemptoribus vetitis frumentum parare, id. 34, 9, 12: ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse, Nep. Ham. 3, 2; Luc. 6, 470; 7, 371.

With ut, ne, or the simple subj. (poet.): sive jubebat, Ut faceret quid, Sive vetabat, Hor. S. 1, 4, 124: edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen Pingeret, id. Ep. 2, 1, 239; id. S. 2, 3, 187: vetabo, qui Cereris sacrum Vulgarit arcanae, sub isdem Sit trabibus, id. C. 3, 2, 26; Tib. 2, 6, 36.

With quin (ante- and postclass. and rare): nemo hinc prohibet nec votat, Quin quod palam'st venale, emas, Plaut. Curc. 1, 1, 33; Sen. Contr. 1, praef. 17.

With quominus (rare): at haec (sapientiā) nullā re, quo minus se exerceat, vetari potest, Sen. Ep. 95, 8.

With inf. (poet.): tabulae peccare vetantes, Hor. Ep. 2, 1, 23: nec laevus vetet ire picus, id. C. 3, 27, 15: unde proferre pedem pudor vetet, id. A. P. 135; cf. id. C. 1, 6, 10; Mart. 6, 91, 1: quid vetat? with a foll. inf., Hor. S. 1, 10, 56; Ov. Am. 3, 7, 35; id. F. 1, 295.—Impers.: ait esse vetitum intro ad eram accedere, Ter. Phorm. 5, 6 (7), 24.

With acc. Of the thing: quia bella vetabat, Verg. A. 2, 84: nec majora veto, Ov. F. 2, 541: quid jubeatve vetetve, id. M. 11, 493: iter mediis natura vetabat Syrtibus, Luc. 9, 301: tristia damna vetabo, Stat. S. 3, 1, 173: Val. Fl. 8, 304: solem vetuit Delia tardior, Sen. Herc. Oet. 150: quercus Phoebum vetat, keeps off, id. ib. 1624.—Pass.: fossam praeduxit, quā incerta Oceani vetarentur, Tac. A. 11, 20: (ludere) vetitā legibus aleā, Hor. C. 3, 24, 58: vetiti hymenaei, Verg. A. 6, 623: vetitae terrae, Ov. Tr. 1, 4, 21: factum vetitum, Plin. Ep. 4, 9, 17: vetito ponto, Sen. Herc. Oet. 1585.

Of the person: cum Graecos facerem Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, etc., Hor. S. 1, 10, 32: quos vetat igne Creon, keeps off, Stat. Th. 12, 558.—Pass.: acta agimus: quod vetamur vetere proverbio, Cic. Lael. 22, 85; cf.: vetustissimi mortalium nihil per metum vetabantur, Tac. A. 3, 26: propter eandem causam facere debebimus, propter quam vetamur, Quint. 4, 1, 65: quippe vetor fatis, Verg. A. 1, 39: mathematici, genus hominum, quod in civitate nostrā et vetabitur semper et retinebitur, Tac. H. 1, 22.

Absol.: lex omnis aut jubet aut vetat, Quint. 7, 5, 5: optat supremo collocare Sisyphus In monte saxum; sed vetant leges Jovis, Hor. Epod. 17, 69: res ipsa vetat, Ov. M. 10, 354: a patria pelago vela vetante datis, id. H. 13, 128; 13, 131.

In partic.: veto, I forbid it, I protest; the word with which the tribunes of the people declared their protest against any measure of the Senate or of the magistrates, Liv. 3, 13, 6; 6, 35, 9; Suet. Tib. 2 fin.: ut vim fieri vetarent, Gell. 13, 12, 9.—Of the protest of the praetor against any unlawful measure, Cic. Caecin. 13, 36; Dig. 42, 1, 14. —And in the lang. of augury: vetat haruspex, Ter. Phorm. 4, 4, 28: volucres, Cic. Div. 2, 38, 80: si vetet auspicium, Ov. F. 6, 764.—Hence, vĕtĭtum, i, n. That which is forbidden or prohibited, a forbidden or prohibited thing: nitimur in vetitum semper cupimusque negata, Ov. Am. 3, 4, 17: sed jam de vetito quisque parabat opes, id. F. 5, 282: venerem In vetitis numerant, id. M. 10, 435: crebrescit occultis primum sermonibus, ut vetita solent, Tac. A. 2, 39: agebat quaedam vetita legibus, Amm. 28, 6, 3.

A prohibition, protest: jussa ac vetita populorum, Cic. Leg. 2, 4, 9; 3, 3, 10: quae contra vetitum discordia? Verg. A. 10, 9; Suet. Caes. 43.