Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LINTEUM

LINTEUM, Indusium, tunica interior linea. Vita S. Segolenae saec. 3. Benedict. pag. 544: Cilicium etiam semper interius moerens habebat pro Linteo.

Linthea non dubitatur velum appellari, in vet. Vocabulario juris utriusque. Virgilius hac notione dixit Linteum.

Linthearii, ibidem, Qui Lintheas navis vel navium vel Lintheareorum negociacionem exercent. Linthearia, talis negociatio. Lintheariosa vel Linthearium, Negociatio Lintheariorum. Lintearios dixerunt antiqui eos qui lintea faciunt aut vendunt. Vide Forcellin.

Lintheamen, fem. gen. Super altare non habeat nisi unam Lintheamen, in Usibus Culturae Cenoman.

Linthiamen, Lineum, pannus lineus, in chart. ann. 1359. apud Lappenb. Orig. Foeder. Hanseat. pag. 465.