Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIQUIDO

LIQUIDO, (LIQUIDARE) vox Italica, Purgare vel probare rationes, nostris etiam Liquider, eodem sensu. Stat. castri Redaldi lib. 1. pag. 12. v°.: Ordinatum est quod non possit fieri de bonis alicujus districtualis castri Redaldi ullum saximentum ex parte alicujus officialis, nisi primo Liquidatum fuerit debitum. Correct. stat. Cadubr. cap. 138: Dummodo tales obtulerint se, et velint solvere pedagium conveniens dictis dominis Liquidandum per duos probos homines.