Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LIS

LIS, Bellum vel praelium initum inter hostes. Pelagius Episcopus Ovetensis in Veremundo II. Rege Hispan.: Genuit Comitem Rudericum Munionis, qui postea mortuus fuit in Lite de Sacralias, etc. Idem in Ferdin.: Iterum stabilierunt Litem in Golpeliera, et ibi captus est pugna Adefonsus Rex, etc. Lucas Tudensis in Chronico: Ex hac genuit Sancium, qui fuit mortuus in Lite de Ucles. Theodorus Campedonensis in Vita S. Magni cap. 6: Lis facta est inter Theodericum et Theodebertum juxta Tulbiacense Castrum, ibique praelio initio infinita hominum multitudo periit. Lex Alaman. tit. 26: Si quis in exrcitu Litem commiserit, ita ut cum clamore populus concurrat cum armis, et ubi pugna orta fuerit inter proprium exercitum, et aliqui ibi occisi fuerint, ipse humo qui hoc commisit vitam perdat, aut in exilium eat, et res ejus infiscentur in publico. Adde Chronic. Pisanum Ughellianum ann. 1124. Wipponem de Vita Chunradi Salici pag. 432. Will. Britonem lib. 12. Philipp. v. 847. etc.

Lis Civilis, Bellum civile. Annales Genuens. Murator. tom. 6. col. 327: Etenim per plebeia nostra rixae et factiones semper tempore Litis civilis aderant.

Lis Campalis, quod alii Scriptores, Bellum Campale et campestre efferunt, in Charta Alfonsi Regis Aragon. apud Hieron. Blancam: Et habent fueros infan├žones de Aragone qui non tenet honore de seniore, quod vadat ad Lite campale, et a sitio de Castellum cum pane de tres dies. Etiamnum hodie Hispani vocem Lid, pro praelio, atque etiam duello usurpant. Vide Leges Alfonsinas seu Partitas part. 7. tit. 4. qui inscribitur De las Lides, seu de probatione per duelium. Hinc

Litigare, pro Bello contendere, Praeliari, apud Dudonem lib. 3. de Morib. Norman. pag. 97: Nec ausus est contra eum Litigare ullus. Pag. seq.: Coeperunt Franci contra eum Litigare, multisque modis eum opprimere. Adde pag. 114. Leo Ost. lib. 1. cap. 25: Coeperuntque ad invicem totis nisibus Litigare.

Breves Lites, Practicis nostris, Plaits sommaires. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 45: Considerantes in causis matrimonii juris solennitatem non esse per omnia observandam, quae breves Lites alio nomine appellantur, eo quod in ipsis breviter sit procedendum, id est, summarie debeant terminari, etc.