Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LITANIAE

LITANIAE, Letaniae, Preces et supplicationes in sacris Synaxibus, seu in Ecclesia, ut in leg. 30. Cod. Th. de Haeret. (16, 5.) unde Kyrie eleison, quod in Missa dicitur etiam appellatum fuit Litania, ex eo quia supplicatio sit, ut observant Macri fratres in Hierolexico. Concilium Cloveshoviense ann. 747. cap. 16: Litaniae, id est, Rogationes. Ordo Romanus: Litania, Graece, Latine Rogatio dicitur, inde et Rogationes. Additio 3. ad Capitul. cap. 120: Letaniae autem Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur Rogationes. Inter Letanias autem et exomologesim hoc differt, quod exomologesis pro sola peccatorum confessione aguntur; Letaniae vero, quae indicantur propter rogandum Deum et impetrandam in aliquo misericordiam ejus, sed nunc jam utrumque vocabulum sub una designatione habetur. Johannes de Janua: Letania, Rogatio vel invocatio, proprie pro mortuis facta. Hinc in Gloss. Sangerman.: Letania, Rogacion, priere, et proprement pour mort Letanie. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679: Letania, a laetor, quia laeta voce cantatur. Walafridus Strabo lib. de rebus Ecclesiast. cap. 28: Notandum autem Litanias non tantum dici illam recitationem nominum, qua Sancti in adjutorium vocantur infirmitatis humanae, sed etiam cuncta quae supplicationibus fiunt, orationes (al. rogationes) appellari. Litania autem Sanctorum nominum postea creditur in usum assumpta, quam Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Caesariensem, per anni circulum conscripsit, ea occasione ab Episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus rogatus componere, quia Theodosius religiosus Imperator in Concilio Episcoporum laudavit Gregorium Cordubensem Episcopum, quod omni die Missas explicans, eorum Martyrum quorum natalitia essent, nomina plura commemoraret. Cum autem Litaniae in Processibus publicis fere semper concinerentur, quousque ad Ecclesiam in qua fiebat Statio, vel ad locum statutum perveniretur.

Litania, ipsa Processio appellata est. Anastasius in Sergio PP: Constituit ut diebus Annuntiationis Domini, Nativitatis, et Dormitionis sanctae Dei Genitricis,... Litania exeat a sancto Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat. Ita etiam in Honorio I. Stephano III. Gregorio I. etc. et ipsemet Gregorius M. lib. 11. Epist. 2. Aimoinus lib. 1. Histor. Franc. cap. 25. et alii. Sed et Graeci Byzantini λιτανίαν hoc sensu usurpant: locos Scriptorum dedimus in CPoli Christiana ubi de Tribunali Hebdomi. Vide Cujac. ad Novell. Justin. 123.

Litaniarum vero seu precum, quae in hisce Processionibus cantabantur, formulas veteres descripsere Menardus in Notis ad librum Sacramentorum Gregorii pag. 156. Henr. Meibomius post Witikindum pag. 137. 138. Guill. le Peirat lib. de Capella Regia pag. 749. Mabill. tom. 2. Analect. pag. 682. et Baluz. in Appendice ad Capit. n. 95. Quae haud multum differunt ab hodiernis nostris Litaniis. Rythmicas aliquot etiam Rabani Browerus in ejusdem Poem. n. 71. Harthmanni et Notkeri edidit Canisius tom. 5. Antiq. lect. pag. 732. 746. Quae quidem Litaniae prorsus diversae censeri debent ab iis quae Acclamationum specie efferebantur, de quibus egimus in voce Laudes, tametsi laudes ejusmodi crebrius intersererentur. Vide Heumann. de Diplom. Carol. M. § 60.

Extat singularis Litaniarum formula in Libro precum circa finem xv. saeculi Parisiis edito et illustrato, ubi invocantur Sancti Gabriel, Raguel, Raphael, sanctae Fides, Spes et Charitas. Quisnam ille sit Raguel inter Angelos cooptatus, nesciunt prorsus viri doctiores de eo interrogati, nisi idem putetur qui Raziel nuncupatur Seldeno in suis Otiis theologicis et Cabalistis, quem Adami praeceptorem fuisse somniant. Vide Calmet. in Dissert. de bonis et malis Angelis.

Litaniam a Letania distinctam vult Papebrochius in Comment. ad S. Leonem PP. III. tom. 2. Jun. pag. 579. col. 2. Prior enim, inquit vir doctus, aut pro supplicatione populariter instituta, vel pro certa Dei Sanctorumque ex ordine invocandorum formula accipitur. Letania vero laetum ac festivum diem significat, ut patet ex Regesto Gregoriano lib. 4. epist. 54. ubi papa Letanias solennes, id est dies solenniter festos enumerat, quibus archiepiscopos licet pallio uti: atqui nunquam is utitur pallio extra ecclesiam; et extra illam fiunt Litaniae.

Litania Major, a Gregorio M. instituta 7. Kl. Maii ann. 590. Ordo Romanus in Ordine in Litania majore: Hanc autem legimus statutam a S. Gregorio propter imminentem coelestis irae mucronem. Jussit autem fieri in eodem die Litaniam septenam, ita praecipiens: Litania Clericorum exeat ab Ecclesia B. Joannis Baptistae: Litania virorum ab Ecclesia S. Marcelli Martyris: Litania Monachorum ab Ecclesia SS. Martyrum Joannis et Pauli: Litania ancillarum Dei ab Ecclesia BB. Martyrum Cosmae et Damiani: Litania feminarum conjugatarum ab Ecclesia B. Petri et Martyris Stephani: Litania viduarum ab Ecclesia B. Martyris Vitalis: Litania pauperum et infantum ab Ecclesia B. Martyris Ceciliae. Quae quidem desumpta sunt ex ejusdem Gregorii Epist. 2. lib. 11. cui

Litania Septiformis, et Litania major, dicitur in eadem Epist. et lib. 2. ante Epist. 1. Chron. Pontif. Leon. Urbevet. in Greg. I. apud Lam. Delic. erudit. pag. 105: Hic instituit per Septiformem Litaniam placare iram Dei: septiformis autem ideo dicta est, quia in primo choro fuit omnis clerus, in secundo abbates cum monachis, in tertio abbatissae cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes viduae, in sexto omnes laici, in septimo omnes conjugatae. Quod haec ab Ordine Romano nonnihil discrepent idcirco exscripsi. Codex MS. 28. S. Vict. Paris. fol. 118. v°. col. 2: La premiere Létanie en trois manieres est apelée. Au premier, Létanie gregnour. Au secont est dite Procession de sept fourmes. Au tierz est dite Croix noires. Eadem

Litania Romana, Herardo Archiepiscopo Turon. in Capit. cap. 194. Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 73: Ut Letania major more Romano ab omnibus in 7. Kl. Maii celebretur. Vetustissimum Calendarium MS. e Bibl. Colbertina: vii. Kal. Maii Nat. S. Marci Evangelistae. Letania major. Inter praecipuas festivitates recensetur lib. 1. Capit. cap. 158. De hac agunt passim Scriptores, Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 1. Paulus Warnefrid. lib. 3. de Gest. Langob. cap. 25. Amalarius lib. 1. de Eccl. offic. cap. 37. et lib. 4. cap. 24. Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 28. Rupert. lib. 9. de Divin. offic. cap. 5. Microlog. cap. 57. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 138. Vita S. Anselmi Lucensis Episc. n. 40. Petrus Damian. lib. 6. Epist. 35. Beletus cap. 122. Durandus lib. 6. Ration. cap. 102. etc. Adde Glossarium Pithoei ad Capitularia.

Litania Major, dicitur etiam in libro Sacramentor. Gregorii M. quae alias Rogationum, et in triduo ante Ascensionem Domini celebratur, a Mamerto Viennensi instituta. Anastasius in Leone III. PP. pag. 123: In Litaniis, quae ab amnibus Majores appellantur. Capitul. lib. 5. cap. 150: Placuit nobis ut Letania major observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus. Vita MS. S. Gaugerici Episcopi Camerac. lib. 2. cap. 2: Eodem tempore, cum de more Gallico Letaniarum, id est rogationum solemnia agerentur, etc. Eadem et

Litania Gallicana dicitur, ut a Romana distinguatur: quae

Litania Minor, in Ordine Romano appellatur. Vide Rogationes.

Litaniae in Kalendis Januarii institutae ad calcendas gentilium spurcitias, in Concil. Turon. II. can. 17.

Litaniae quas prima noni mensis hebdomada, hoc est, ante diem Dominicam quae prima in ipso mense illuxerit, sicut ante Ascensionem Domini, sancti Patres fieri decreverunt: deinceps ab omnibus Ecclesiis, seu Parochiis, celebrari statuit Concilium Lugdun. II. cap. 6. Adde Concil. Gerundense sub Hormisda cap. 3.

Litaniae in principio Quadragesimae, in Concilio Bracarensi II. cap. 9.

Litaniae per singulos menses pro statu Ecclesiae et incolumitate Principum, in Concilio Toletano XVII. can. 6. in Martyrologio Adonis, singulis mensibus, legi haec verba in Codd. MSS. Litaniae indicendae, monet Rosweidus. Litanias omni tempore bis in mense a se faciendas spondet Episcopus recens consecratus summo Pontifici, in Diurno Romano cap. 3. tit. 7. Extr.

Litania Septena, Quina, Terna. Ordo Romanus: Interim schola jussa facit Litaniam ad fontem ante altare, primo Septenam; et spatio facto, faciunt alteram quinam; ita enim inchoatur. Stat primicerius unus in dextro choro, et dicit cum ipso, Kyrie eleison: et respondet secundicerius cum sinistro choro, Kyrie eleison usque ter. Deinde Christe eleison usque ter. Hoc fiunt septem vices repetitae: unde et Septenae dicuntur. Post haec Christe audi nos usque septies, et sic per ordinem. Hoc ordine, intervallo facto, sequuntur, ut praedictum est, Litaniae Quinae, id est, quinquies repetitae. Acta Udalrici Episc. Augustensis: Baptizatis tribus pueris cum Septena Litania.

In qua septies, quinquies, ter, invocationes repetuntur. Cerem. vet. MS. eccl. Carnot. in Sabbato S.: Incipiant in medio choro Letaniam Septenariam et ibidem finiant,.... qua letania finita usque ad ordinem Virginum, duo alii canonici de grandi statu incipiant Quinnariam;... hac letania ibi terminata,... duo de majoribus ecclesiae incipiant Ternariam Letaniam.

Letania Plana, ad discrimen illius, in qua pluries invocationes repetuntur, dicta, in vet. Cerem. MS. eccl. Carnot. ubi de Rogat.: Letaniam planam et consuetam cantant duo pueri, succentore eos docente.

Litaniam in singulis Sabbatis instituit Stephanus PP. III. de quo Anastasius in Vitis Paparum apud Murator. tom. 3. pag. 167. inscribit: Hic beatissimus vir pro salute provinciae et omnium Christianorum omni Sabbatorum die Laetaniam omni postposito neglectu fieri statuit. Idem de Honorio PP. I. refertur infra.

Ejusmodi vero Litaniae seu supplicationes fieri maxime consueverant cum aliquod a Deo beneficium impetrare, aut pro impetrato gratias agere vellent. Cum primum, jejuni et discalceati procedebant. Epistola Caroli M. tom. 1. Capitul. col. 256: Nos autem Domino adjuvante tribus diebus Litaniam fecimus, id est, Nonis Septembris, quod fuit Lunis die, incipientes, et Martis, et Mercoris, Dei misericordiam deprecantes ut nobis pacem et sanitatem atque victoriam et prosperum iter tribuere dignetur... Et a vino et carne ordinaverunt Sacerdotes nostri, qui propter infirmitatem aut senectudinem aut juventudinem abstinere poterant, ut abstinuissent.... et interim quod ipsas Litanias faciebant, discalceati ambulassent. At in solemni gratiarum actione jejunium non indicebatur. Constitutio Pippini Regis ann. 764. ibid. col. 186: Et ob hoc atque pro aliis causis nostris opus est nobis illi gratias agere... Sic nobis videtur, ut absque jejunio indicto unusquisque Episcopus in sua parrochia Letanias faciat, non cum jejunio, nisi tantum in laude Dei. Hac erat etiam Ecclesiarum pia consuetudo, ut jejunio Litaniarumque obsecrationibus vacarent, priusquam de eligendo pastore convenirent. Vide Epistolam Hincmari Remensis ad Clerum et plebem Cameracens. tom. 2. Capitul. col. 596.

Litaniae Privatae, quas Patres nostri, inquit Concilium Turonense II. can. 17. in Kalendis Januarii fieri statuerunt ad calcandam Gentilium consuetudinem. Vide Concil. Toletan. IV. can. 11.

Letaniam Evertere, in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 127. 129. dicitur qui Officium divinum interturbat, aut impedit.

Vexillorum Usus in Litaniis seu processionibus meminit Will. Brito lib. 11. Philipp. ubi de celebri vexillo Sandionysiano: Ast Regi satis est tenues crispare per auras Vexillum simplex, cendato simplice tectum Splendoris rubei, Lethania qualiter uti Ecclesiana solet certis ex more diebus.

Litaniae Sanctorum pro moribundis recitatae ann. 704. ut videre est in Vita S. Austrebertae Abbatissae, saec. 3. SS. Benedict. part. 1. pag. 36. et 39.

Stat. Gaufr. abb. Rivipull. ann. 1157. ex Cod. reg. 5132. fol. 102. r°: Obmissis vij. psalmis et Letania, missa pro eisdem defunctis in conventu celebranda, nunquam intermittatur. Testam. Guill. Arnaldi de Bellovidere civis Tolos. ann. 1472: Ordinavit dictus testator quod die suae sepulturae... dicatur sive cantetur Letania vocata Exaudis.

In Litaniis, f. Ordinatim, per seriem ut in Litaniis. Index veterum Canonum tom. 3. Concil. Hisp. pag. 10: Quod parochianis Presbyteris, quum ordinantur, officialis libellus debeat dari; et iidem Presbyteri in Litaniis sint de officio requirendi; id est, si recte interpretor, de singulis ad eorum officium pertinentibus interrogentur ordinate.

Letanice Procedere, Ordine processionali Litanias concinendo. Anonymus de Vitis PP. apud Stephanotium tom. 7. Fragm. MSS. pag. 136: Honorius I. natione Campanus... constituit ut omni Sabbato procederent Letanice ad S. Petrum.