Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LITO

LITO, (LITARE) Vetus scriptura ann. 952. in Monasterio S. Martini de Castanneda, apud Ambrosium Moralem lib. 16. cap. 23: Hic locus antiquitus Martinus sanctus est honore dicatus, brevi opere instructus, diu mansit dirutus, donec Joannes Abbas e Corduba venit, et hic templum Litavit, AEdis ruinam a fundamentis erexit, etc. Ubi forte legendum dicavit: nisi litavit, sit lapideam fecit ex Gr. λίθος. Forte barbarus Scriptor Litare dixerit pro Consecrare, dicare, ut pro nudo sacrificare dixerunt quidam ex antiquis. Quem autem honorem, inquit Tertull. de Patientia cap. 7. Litabimus Domino Deo ? id est, dicabimus, offeremus.