Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LITO

LITO, Vasis species, inter ministeria sacra recensetur, in Charta Rudesindi Episc. Dumiensis aerae 930. apud de Yepez tom. 5. Chron. Ord. S. Benedicti pag. 424: Concedimus etiam phialas argenteas Franciscas 2. soparia exaurata, lopas exauratas cum coopertoriis 2. Litones 2. scalas exauratas 6. Litones 7. moyolos exauratos 3. calice ex auro et gemmato 1. dente elefantino, et soparias bubalinas 2. servitio mensae argenteo integro, vasa aenea, hydrias 4. et 5. cerbu: concos imaginatos 7. casticales 2. vasea vitrea, concas aciralis 2. arrodomas, sicacyralis 9. et orabecela, vi├žach, szutas de mensa, etc.