Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LOCO

LOCO, (LOCARE) Conducere, Gallis, Louer. Lex Salica tit. 30. de Locationibus: Si quis furtim aliquem Locaverit, ut hominem interficiat, et pretium propter hoc dederit, etc. Sic Locare se, Mercede conduci, in Statutis Arelat. art. 154. e MS. D. Brunet fol. 50: Quilibet mercenarius tenetur se Locare et stare sub hac forma, etc. Byzinio de Origine Belli Hussitici, apud Ludewig. tom. 6. pag. 146: Locare se in monasterio S. Ambrosii, i. e. Hospitari, habitare, Loger.

Hinc Berchiers Looaiz, pastor conductus, qui alienas oves curat, in Chron. S. Dion. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 132. ubi Mercenarius habent Annal. Bertin. ad ann. 869. ibid. pag. 108.