Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LOCO

LOCO,² (LOCARE) f. Commodare, vel commendare artifici aliquid resarciendum. Libert. Figiaci ann. 1318. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 666. art. 33: Si vero textor, parator, tonsor,.... seu quicumque alius ministralis seu artifex res sibi Locatas aut ad operandum juxta sui ministerium eidem traditas, aliis extraneis quibuscumque tradiderint aut obligaverint, etc.