Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LOCUS

LOCUS, pro sepulcro, seu loco sepulcri, occurrit passim in vet. inscriptionibus, praesertim apud Thomam Reinesium. Vide Gloss. med. Graecit. in Τόπος et Loculus 1.

Locus, Graecis etiam τόπος, Latrina, Gall. Les lieux, ut interpretatur Salmasius apud Tertullianum de Pallio, ubi: Immundiorem loco cervicem monilibus consolatur. Fortassis alter interpretabitur sepulcrum.

Locus Monachorum, Oppidulum pagi Venetensis in Armorica, vulgo dictum Loh-mine pro Loc-menach, Locus monachorum. Johannes de Loco-monachorum Archidiaconus et Electus Ecclesiae Venetensis memoratur in Mandato Edwardi III. Regis Angl. ann. 1362. apud Rymer. tom. 6. pag. 361.

Locus Venerabilis, Pius. Vide, Loca.

Ad Locum. Sic olim notare solebant particulas, quas ex constitutione aliqua aut recitabant, aut exscribebant, adjectis etiam interdum primis constitutionis verbis: cujus moris plures sunt in Theodosiano Codice reliquiae, quibus etiam accidit, ut ea verba, nescio quomodo, in textum ipsum irreperent, et excerpti partem occuparent, ut in leg. 3. de Postul. (2, 10.) et Novella Majoriani de Episcopali judicio. Haec Petrus Pithoeus ad Collationis Legis Mosaicae tit. 15. haec verba: Extat denique decretum divi Pii ad Pacatum Legatum provinciae Lugdunensis, cujus rescripti verba, quia multa sunt, de fine ejus ad Locum haec pauca subjecit, etc.

Locum Dare, Loco excedere. Gregorius M. lib. 2. Dialog. cap. 23: Cumque in eadem Ecclesia Missarum solemnia celebrarentur, atque ex more Diaconus clamaret, Si quis non commmunicat, det locum, etc.