Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LOCUS

LOCUS,² Vices, seu ordo quo quisque vice sua aliquid agit. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 134. Chartoph. reg. ch. 67: Cum plures socii convenissent pro ludendo ad paletum,... et Locus seu turnus dicti Petri per ordinem projiciendi advenisset, etc. Unde Molere sine loco est non sua vice suove ordine molere, sed simul atque ad molendinum advenerint, in Charta ann. circ. 1080. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 231: Ad usum monachorum dedi... in molendino villae sancti Salvatoris ut molant monachi omnem annonam suam sine Loco et sine moltura.