Close Window

Lewis : vivo

vivo, vīvo, vixi, victum, 3 (pluperf. subj. syncop. vixet, Verg. A. 11, 118), v. n. Sanscr. giv-, givami, live; Gr. βίος, life; Goth. quius, living; Germ. quicken; Engl. quick, to live, be alive, have life (syn. spiro). Lit. In gen.: Ca. Eho, tua uxor quid agit? Me. Immortalis est. Vivit victuraque est, Plaut. Trin. 1, 2, 18: valet atque vivit (gnatus), Ter. Heaut. 3, 1, 21: nemo'st hominum qui vivat minus, id. Eun. 4, 6, 19; id. Ad. 3, 2, 34: vivere ac spirare, Cic. Sest. 50, 108: is demum mihi vivere atque frui animā videtur, qui, etc., Sall. C. 2, 9.—With acc. of time: et pueri annos octingentos vivont ... Quin mille annorum perpetuo vivont ab saeclo ad saeclum, Plaut. Mil. 4, 2, 85; 4, 2, 87: Nemo est tam senex, qui se annum non putat posse vivere, Cic. Sen. 7, 24: vixi Annos bis centum, Ov. M. 12, 187: Aufidius vixit ad summam senectutem, Cic. Brut. 48, 179: ad centesimum annum, id. Sen. 6, 19: ad vesperum, id. ib. 19, 67: triginta annis, id. Off. 3, 2, 8: negat Epicurus, jucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, live pleasantly unless we live virtuously, id. Tusc. 3, 20, 49.—Subst.: vīventes, ium, the living (opp. mortui), Lact. 5, 19, 25; 5, 3, 25.—With a homogeneous object: modice et modeste melius est vitam vivere, Plaut. Pers. 3, 1, 18; cf. Ter. Ad. 5, 4, 5; Cic. Verr. 2, 2, 47, § 118; id. Clu. 61, 170: tamne tibi diu videor vitam vivere? Plaut. Mil. 3, 1, 34: Bacchanalia vivunt, Juv. 2, 3.

Pass.: nunc tertia vivitur aetas, Ov. M. 12, 187.—Transf., of things: et vivere vitem et mori dicimus, Cic. Fin. 5, 14, 39; cf. id. Tusc. 1, 24, 56: saepes, Varr. R. R. 1, 14, 2: oleae, Plin. 16, 44, 90, § 241: cinis, Ov. R. Am. 732: ignes, id. F. 3, 427: picturatum opus, lives, Claud. IV. Cons. Hon. 589.

In partic. To survive, be still alive (mostly in secondary tenses): quas inimicitias si tam cavere potuisset, quam metuere solebat, viveret, would be still alive, Cic. Rosc. Am. 6, 17: is jam pridem mortuus est: si viveret, verba ejus audiretis, id. ib. 14, 42: Mustius dixisset, si viveret, id. Verr. 2, 1, 53, § 139: si viveret Hortensius cetera fortasse desideraret, id. Brut. 2, 6: si viveret, mihi cum illo nulla contentio jam maneret, id. Att. 14, 13, B, 4; id. Fam. 12, 1, 1: dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem, id. Cat. 1, 4, 9; cf. id. Red. Quir. 4, 10: utinam L. Caesar valeret, Serv. Sulpicius viveret, id. Phil. 8, 7, 22: constitueram, neminem includere in dialogos eorum, qui viverent, id. Att. 13, 19, 3: divinat enim, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, Liv. 41, 24, 4; cf.: quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, id. 41, 24, 5: qui censor fuisset, vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, id. 23, 22, 10; cf.: hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, Cic. Cat. 1, 1, 2: vivis; et vivis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam, id. ib. 1, 2, 4.

Euphemistically, vixit, he is done with life, he is dead: vixisse nimio satiu'st jam quam vivere, Plaut. Bacch. 1, 2, 43; cf. id. Most. 4, 3, 10.

Ita vivam, as true as I live, as a formula of asseveration: nam, ita vivam, putavi, Cic. Fam. 2, 13, 3; 2, 16, 20; id. Att. 5, 15, 2; Sen. Ep. 82, 11 al.

Ne vivam si, may I not live if, may I die if; as a form of asseveration: quid poteris, inquies, pro iis dicere? Ne vivam, si scio, Cic. Att. 4, 16, 8; id. Fam. 7, 23 fin.— Si vivo, if I live, a formula of menacing: erit ubi te ulciscar, si vivo, Plaut. Ps. 5, 2, 26; id. Cas. 1, 1, 27; Ter. And. 5, 2, 25; id. Eun. 5, 5, 20.

In the phrases, Alicui vivere, to live for a person: haec qui misit, non sibi soli postulat Te vivere et suā causā excludi ceteros, Ter. Eun. 3, 2, 28; cf.: si tibi soli viveres, Cic. Marcell. 8, 25; cf.: secum vivere, II. B. infra.

In diem vivere, from hand to mouth, for the present hour, Cic. de Or. 2, 40, 169; id. Tusc. 5, 11, 33; id. Phil. 2, 34, 86; cf.: hi, qui in horam viverent, id. ib. 5, 9, 25.

De lucro vivere, a life that is clear gain, i. e. at the mercy of another, Cic. Fam. 9, 17, 1.

Pregn. To live well, live at ease, enjoy life: quod me cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam quidem: sed quando vivemus? Cic. Q. Fr. 3, 1, 4, § 12: vivite lurcones, comedones, vivite ventres, Lucil. ap. Non. p. 11, 8; Varr. ib. p. 156, 13; Cat. 5, 1; Hor. C. 3, 29, 43; id. Ep. 1, 6, 66.—Hence, in bidding farewell: vive valeque, Hor. S. 2, 5, 110; id. Ep. 1, 6, 67 al.; cf.: vivite, silvae, fare ye well, Verg. E. 8, 58.

Like our to live, for to last, endure, remain, be remembered (mostly poet.): vivet extento Proculeius aevo ... Illum aget Fama superstes, Hor. C. 2, 2, 5: per omnia saecula famā vivam, Ov. M. 15, 879: mea semper gloria vivet, Cic. poët. ap. Gell. 15, 6, 3: tacitum vivit sub pectore vulnus, Verg. A. 4, 67: spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae, Hor. C. 4, 9, 11; cf. id. ib. 1, 32, 3: carmina, id. Ep. 1, 19, 2: scripta, Ov. Tr. 1, 7, 25: das nostro nomen victurum amori, id. Am. 3, 1, 65: odia, Stat. Th. 12, 441: mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet, Cic. Lael. 27, 102: vivit vivetque semper, atque etiam latius in memoriā hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit, Plin. Ep. 2, 1, 11; Sen. Ben. 3, 5, 2.

Transf. To live on any thing or in any manner, i. e. to support life; to sustain or maintain one's self: stirpibus palmarum vivere, Cic. Verr. 2, 5, 50, § 131: piscibus atque ovis avium vivere, Caes. B. G. 4, 10 fin.: lacte atque pecore, id. ib. 4, 1; 5, 14: cortice ex arboribus, id. B. C. 3, 49: coriis herbisque et radicibus vivere, Liv. 23, 30, 3: herbis Vivis et urticā, Hor. Ep. 1, 12, 8: siliquis et pane secundo, id. ib. 2, 1, 123: parvo, id. S. 2, 2, 1: rapto, Verg. A. 7, 749: de vestro, Plaut. Truc. 5, 61: misere, id. Aul. 2, 4, 36: parcius, Hor. S. 1, 3, 49: suaviter, id. Ep. 1, 8, 4: bene, id. ib. 1, 6, 56; 1, 11, 29: rapto, Liv. 7, 25, 13; 27, 12, 5: verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere, Dig. 50, 16, 234.

Impers. pass.: vivitur ex rapto, Ov. M. 1, 144. —Trop.: (sunt) in eo studia illa nostra, quibus antea delectabamur, nunc etiam vivimus, Cic. Fam. 13, 28, a, 2.

To live, i. e. to pass one's life, to reside, dwell, be in any place or manner (cf.: vitam dego): Rhodi, Cic. Fam. 4, 7, 4: extra urbem, id. Brut. 74, 258: Cypri, Nep. Chabr. 3, 4: in litteris vivere, Cic. Fam. 9, 26, 1; id. Sen. 11, 38: in maximā celebritate atque in oculis civium, id. Off. 3, 1, 3: in paupertate, id. Part. Or. 18, 63: in humilitate, Lact. 7, 9, 17: cum timore, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 14, 3: unis moribus et numquam mutatis legibus, Cic. Fl. 26, 63: e naturā, id. Fin. 3, 20, 68: convenienter naturae, id. ib. 3, 7, 26; id. Off. 3, 3, 13: valde familiariter cum aliquo, id. Att. 6, 6, 2; cf.: Hirtius vivit habitatque cum Balbo, id. ib. 14, 20, 4: cum Pansā vixi in Pompeiano, id. ib.: ecquis me vivit hodie fortunatior? Ter. Eun. 5, 8, 1: ego vivo miserrimus, Cic. Att. 3, 5: viveret in terris te si quis avarior uno, Hor. Ep. 2, 2, 157: illā sorte Contentus vivat, id. S. 1, 1, 3.—Prov.: secum vivere, to live for one's self, care only for one's self, Cic. Sen. 14, 49.—Impers. pass.: quoniam vivitur non cum perfectis hominibus, sed, etc., Cic. Off. 1, 15, 46.