Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LONGUS

LONGUS, Procerus statura, quomodo Ludovicus X. cognominatus est Longus, ob staturae proceritatem, interdum Magnus. Gloss. Gr. Lat.: Μῆϰος τοῦ ἀνθρώπου, statura, longitudo. Longitudo corporis, apud Capitolinum in Maximinis duobus. Sidonius in Panegyr. Anthemii: Si cernas equites, sic Longi saepe putantur, Si sedeant. Homo Longissimus, apud eumdem in Max. et Balbino. Ditmarus l. 7. de quodam rustico: Et hic erat tantae Longitudinis, ut omnes qui eum viderant, nimis admirarentur. Philipp. Mouskes de Philippo Aug.: Grans et biaus fu, et drois, et Lons. Vide Ottonem Morenam pag. 124. 125. sic μαϰρούς Graeci dicunt. Theodorus Lector lib. 2. μαϰρὸς ὤν. Sozomenus l. 6. cap. 29. l. 9. cap. 12. et Socrates l. 6. cap. 7. de quibusdam monachis AEgyptiis: Οὗτοι αὐτάδελφοι ἦσαν, οἱ μαϰροὶ δὲ ἐϰ τοῦ σώματος ὠνομάζοντο. Vide, Magnus.