Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMICO

AMICO,² (AMICARE) Amicum reddere, quempiam sibi conciliare. Papias: Amicari, ab Amico dicitur, et amicitia et amicabilis, vel amicalis, id est, amicitiae aptus. Wil. Brito. lib. 1: Philippid.: Sic Regem nostrum sibi Rex coelestis Amicat. Conradus Uspergensis in Henrico III: Legimus... quod fictis omnino benéficiis Alexius Imperator tantos sibimet heroas Amicaverit. Utitur praeter Statium et aliquot e veteribus, Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 7. Amicare alicui, apud Joan. de Janua, et in Historia Cortusiorum lib. 1. cap. 9. M. Justinus Lippiensis in Lipifiorio pag. 131: Hic canit, auditum dulcedine vocis Amicans. Et pag. 136: AEgros, captivos, nudos, hostes, et egenos   Visitat, absolvit, vestit, Amicat, alit.

Stat. antiq. Canon. regul. apud Duell. tom. 1. Miscell. pag. 91: Sed non jungaris, vel amices te furioso. Ubi Glossae: Amico, as, activum verbum est, et tamen Amicor, amicaris, etiam verbum deponens est in usu frequentissimo.

Ammicere, Eadem, ut videtur, notione. Epistola Conradi ad P. de Calabria apud Marten. tom. 2. Collect. Amplis. col. 1313. E: Sed si sumta de perspicacis hujus novae tripudiis materia jocundandi plausus tuos, quos justo credimus exinde titulo possidere, vel quorum in te titulum redimit bona fides, caute scribis Ammicuisse juvenibus, placuisti.