Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUCA

LUCA, Decreta Stephani Regis Hungar. lib. 2. cap. 10: Si quis in sexta feria ab omni Christianitate observata carnem manducaverit, per unam hebdomadam Lucae inclusus jejunet. Ad marg. tenebris. Forte vox haec carcerem sonat.

Chron. Bohem. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. Mss. pag. 147: Quinta (provincia) in medio eorum Luca dicebatur, pulcerrima visu, usu fertilis; nomen traxit a re quia Boemice, Luca dicitur pratum.