Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMICUS

AMICUS, Amicos appellabant Imperatores, quos et Comites, qui scilicet in eorum comitatu, et in deliciis erant, quorum etiam opera in rebus gerendis utebantur. Unde Comîtes et Amicos fere semper jungi advertere est, ut in leg. Cod. Theod. de Accusation., apud Spartianum in Hadriano, Capitolinum in Antonino Pio, Lampridium in Alexandro et in hac Inscript. SENTIO. SE-VERO. QUADRATO. C. V. COS. AMICO ET COM. AUG. N. Constantinus M. in Leg. 6. Cod. Theod. de Annona et tribut. Rufinum Praefectum Praetorio parentem Amicumque suum vocat: atque inde fluxit, ut Reges nostri, quando ad Magnates et primi ordinis proceres scribunt, Amicos et fideles, Amez et feaux appellent. In Vita Ludovici Imp. ann. 817: Egiddeo dicitur Regalium primus Amicorum, Eginhardo in Annal. ap. Pertz. pag. 204, Inter omnes Amicos Regis primus.

Sic, more regum nostrorum, domini superiores Amicos appellabant feudales suos, seu ab iis praedia tenentes. Charta Archembaldi praepositi Vindoc. in Chartul. Major. monast. ch. 17: Bannum quoque de omnibus in toto Curtirast commanentibus, tam de Amicis quam et de universis hominibus meis; ut si forte Amicus ad molendinum alterum moluerit, quem inde non possim justiciare, remaneat inimicus.

Amici propinquiores, in Foro Anglico, Prochein Amy, qui admittuntur ad prosecutionem jurium pupillorum et minorum, si ii absint. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 17: In omni casu, quo minores infra aetatem implacitare possunt, concessum est, quod si ejusmodi minores elongati sint, quod minus personaliter sequi possint, Propinquiores Amici admittantur ad sequendum pro eis. Adde 1. Statutum Westmon. cap. 48.

Amici, nude, Propinqui, Gall. Parens. Ch. ann. 1219. in Chart. Campan. fol. 253. v°: Ego remigius cancellarius Campaniae notum facio,... quod karissima domina mea Amica Blancha, comitissa Trecensis palatina, et karissimus dominus et consanguineus meus Theobaldus comes Campaniae et Briae palatinus, etc. Libert. villae de Bure ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 476. art. 5: Se ilz avoient aucuns biens en ladicte ville de Burrey, les Amis dudit homme ou femme y succederoient. Saepius tamen cum addito: Amici carnales. In Gestis Ludov. VII. reg. Franc. cap. 14. Ami carnel. Tom. 1. earumd. Ordinat. pag. 57. Amis de char. In Lit. ann. 1360. ibid. tom. 4. pag. 360. Amis de ligne. In Lit. remiss. ann. 1442. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 252: Savoir faisons... Nous avoir reçeu l'umble supplication des poures parens et Amis de ligne de Jehan de Compiegne, etc. Germ. Freund olim eodem sensu usurpatum.

Amici, Arbitri a litigantibus electi. Vide infra in Mittere 6.