Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LUNO

LUNO, (LUNARE) vel Lunaris, Locus in portu, ubi naves fluctuantes servantur, Gall. Bassin, a forma lunae lunatae seu crescentis sic dictus. Charta ann. 1090. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 223: Casale Liciniani cum omnibus hominibus et pertinentiis suis,... portum cum Lunare et passagio, hac cannitias pro piscibus capiendis in fluvio Silaris... damus.

Lunaris Pelta ab eadem figura dicitur scutum brevissimum, in Carm. Adalber. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 67: Lunaris pendere prius debet tua pelta.